Judith 4
Judith chapter 4 from the Latin Vulgate
1 qui omnes uno animo contradixerunt et remiserunt eos vacuos ac sine honore abiecerunt 2 tunc indignatus est Nabuchodonosor rex ad omnem terram illam et iuravit per regnum et thronum suum quod defenderet se de omnibus regionibus his 4 anno tertiodecimo Nabuchodonosor regis vicesima et secunda die mensis primi factum est verbum in domo Nabuchodonosor regis Assyriorum ut defenderet se 5 vocavitque omnes maiores omnesque duces bellatores suos et habuit cum eis mysterium consilii sui 6 dixitque cogitationem suam in eo esse ut omnem terram suo subiugaret imperio 7 quod dictum cum placuisset omnibus vocavit Nabuchodonosor rex Holofernem principem militiae suae 8 et dixit egredere adversum omne regnum occidentis et contra eos praecipue qui contempserunt imperium meum 9 non parcet oculus meus ulli regno omnemque urbem munitam subiugabis mihi 10 tunc Holofernis vocavit duces et magistratus virtutis Assyriorum et dinumeravit viros in expeditione sicut praecepit ei rex centum viginti milia peditum pugnatorum et equites sagittarios duodecim milia 11 omnemque expeditionem suam fecit praeire multitudinem innumerabilium camelorum cum his quae exercitibus sufficerent copiose boum quoque armenta gregesque ovium quorum non erat numerus 12 frumentum ex omni Syria in transitu suo parari constituit 13 aurum vero et argentum de domo regis adsumpsit multum nimis 14 et profectus est ipse et omnis exercitus cum quadrigis et equitibus et sagittariis qui cooperuerunt faciem terrae sicut lucustae 15 cumque pertransisset fines Assyriorum venit ad magnos montes Angae qui sunt a sinistro Ciliciae ascenditque omnia castella eorum et obtinuit omnem munitionem