Judith 5

Judith chapter 5 from the Latin Vulgate

1 et transiit Eufraten et venit ad Mesopotamiam et fregit omnes civitates excelsas quae erant ibi a torrente Mambre usquequo perveniatur ad mare 2 et occupavit terminos eius a Cilicia usque ad fines Iafeth qui sunt ad austrum 3 abduxitque omnes filios Madian ac praedavit omnem locupletationem eorum omnesque resistentes sibi occidit in ore gladii 4 et post haec descendit in campos Damasci in diebus messis et succendit omnia sata omnesque arbores ac vineas fecit incidi 5 et cecidit timor illius super omnes inhabitantes terram 7 tunc miserunt legatos suos universarum urbium et provinciarum reges ac principes Syriae scilicet Mesopotamiae et Syriae Sobal et Lybiae atque Ciliciae qui venientes ad Holofernem dixerunt 8 desinat indignatio tua circa nos melius est enim ut viventes serviamus Nabuchodonosor regi magno et subditi simus tibi quam morientes cum interitu nostro ipsi servitutis nostrae damna patiamini 9 omnis civitas nostra omnisque possessio omnes colles et montes et campi armenta boum greges ovium caprarumque equorum camelorumque et universae facultates nostrae atque familiae in conspectu tuo sunt 10 sint omnia sub lege tua 11 nos iam et filii nostri servi tui sumus 12 veni nobis pacificus dominus et utere servitia nostra sicut placuerit tibi 13 tunc descendit de montibus cum equitibus in virtute magna et obtinuit omnem civitatem et omnem inhabitantem terram 14 de universis autem urbibus adsumpsit sibi auxiliarios viros fortes et electos ad bellum 15 tantusque metus provinciis illius incubuit ut universarum urbium habitatores principes et honorati simul cum populis exirent in obviam venienti 16 excipientes eum cum coronis et lampadibus ducentes choros in tibiis et tympanis 17 nec ista tamen facientes ferocitatem eius pectoris mitigare potuerunt 18 nam et civitates eorum destruxit et lucos eorum excidit 19 praeceperat enim illi Nabuchodonosor rex ut omnes deos terrae exterminaret videlicet ut ipse solus diceretur deus ab his nationibus quae potuissent Holofernis potentia subiugari 20 pertransiens autem Syriam Subal et omnem Apamiam omnemque Mesopotamiam venit ad Idumeos in terra Gabaa 21 accepitque civitates eorum et sedit ibi per triginta dies in quibus diebus adunari praecepit universum exercitum virtutis suae 23 tunc audientes haec filii Israhel qui habitabant in terra Iudaeae timuerunt valde a facie eius 24 tremor etiam et horror invasit sensus eorum ne hoc faceret Hierusalem et templo Domini quod fecerat ceteris civitatibus et templis earum