Judith 6
Judith chapter 6 from the Latin Vulgate
1 et muris circumdederunt vicos suos et congregaverunt frumenta in praeparatione pugnae 2 sacerdos etiam Heliachim scripsit ad universos qui erant contra Hesdraelon quae est contra faciem campi magni iuxta Dothain et universis per quos transitus esse poterat 3 ut obtinerent ascensus montium per quos via esse poterat ad Hierusalem ut illic custodirent ubi angustum iter esse poterat inter montes 4 et fecerunt filii Israhel secundum quod constituerat eis sacerdos Domini Heliachim 5 et clamavit omnis populus ad Dominum instantia magna et humiliaverunt animas suas in ieiuniis ipsi et mulieres eorum 6 et induerunt se sacerdotes ciliciis et infantes prostraverunt contra faciem templi Domini et altare Domini operuerunt cilicio 7 et clamaverunt ad Deum Israhel unianimiter ne darentur in praedam infantes eorum et uxores eorum in divisionem et civitates eorum in exterminium et sancta eorum in pollutionibus 8 tunc Heliachim sacerdos Domini magnus circuivit omnem Israhel adlocutusque est eos 9 dicens scitote quoniam exaudivit Dominus preces vestras si manentes permanseritis in ieiuniis et orationibus in conspectu Domini 10 memores estote Mosi servi Domini qui Amalech confidentem in virtute sua et in potentia sua et in exercitu suo et in clypeis suis et in curribus suis et in equitibus suis non ferro pugnando sed precibus sanctis orando deiecit 11 sic erunt universi hostes Israhel si perseveraveritis in hoc opere quo coepistis 12 ad hanc igitur exhortationem eius deprecantes Dominum permanebant in conspectu Domini 13 ita ut etiam hii qui holocausta Domino offerebant praecincti ciliciis offerrent sacrificia Domino et erat cinis super capita eorum 14 et ex toto corde suo omnes orabant Deum ut visitaret populum suum Israhel 16 nuntiatumque est Holoferni principi militiae Assyriorum quod filii Israhel praepararent se ad resistendum ac montium itinera conclusissent 17 et furore nimio exarsit iracundia magna vocavitque omnes principes Moab et duces Ammon 18 et dixit eis dicite mihi quid sit populus iste qui montana obsidet aut quae et quales et quantae sint civitates eorum quae etiam sit virtus eorum aut quae sit multitudo eorum vel quis rex militiae illorum 19 quare prae omnibus qui habitant in oriente isti contempserunt et non exierunt in obviam nobis ut susciperent nos cum pace 20 tunc Achior dux omnium filiorum Ammon respondens ait si digneris audire domine meus dicam veritatem in conspectu tuo de populo isto qui in montanis habitat et non egredietur verbum falsum ex ore meo 21 populus iste ex progenie Chaldeorum est