Jeremiah 14

Jeremiah chapter 14 from the Latin Vulgate

1 utinam disrumperes caelos et descenderes a facie tua montes defluerent 2 sicut exustio ignis tabescerent aquae arderent igni ut notum fieret nomen tuum inimicis tuis a facie tua gentes turbarentur 3 cum feceris mirabilia non sustinebimus descendisti et a facie tua montes defluxerunt 4 a saeculo non audierunt neque auribus perceperunt oculus non vidit Deus absque te quae praeparasti expectantibus te 5 occurristi laetanti et facienti iustitiam in viis tuis recordabuntur tui ecce tu iratus es et peccavimus in ipsis fuimus semper et salvabimur 6 et facti sumus ut inmundus omnes nos quasi pannus menstruatae universae iustitiae nostrae et cecidimus quasi folium universi et iniquitates nostrae quasi ventus abstulerunt nos 7 non est qui invocet nomen tuum qui consurgat et teneat te abscondisti faciem tuam a nobis et adlisisti nos in manu iniquitatis nostrae 8 et nunc Domine pater noster es tu nos vero lutum et fictor noster et opera manuum tuarum omnes nos 9 ne irascaris Domine satis et ne ultra memineris iniquitatis ecce respice populus tuus omnes nos 10 civitas sancti tui facta est deserta Sion deserta facta est Hierusalem desolata 11 domus sanctificationis nostrae et gloriae nostrae ubi laudaverunt te patres nostri facta est in exustionem ignis et omnia desiderabilia nostra versa sunt in ruinas 12 numquid super his continebis te Domine tacebis et adfliges nos vehementer 14 quaesierunt me qui ante non interrogabant invenerunt qui non quaesierunt me dixi ecce ego ecce ego ad gentem quae non vocabat nomen meum 15 expandi manus meas tota die ad populum incredulum qui graditur in via non bona post cogitationes suas 16 populus qui ad iracundiam provocat me ante faciem meam semper qui immolant in hortis et sacrificant super lateres 17 qui habitant in sepulchris et in delubris idolorum dormiunt qui comedunt carnem suillam et ius profanum in vasis eorum 18 qui dicunt recede a me non adpropinques mihi quia inmundus es isti fumus erunt in furore meo ignis ardens tota die 19 ecce scriptum est coram me non tacebo sed reddam et retribuam in sinu eorum 20 iniquitates vestras et iniquitates patrum vestrorum simul dicit Dominus qui sacrificaverunt super montes et super colles exprobraverunt mihi et remetiar opus eorum primum in sinu eorum 21 haec dicit Dominus quomodo si inveniatur granum in botro et dicatur ne dissipes illud quoniam benedictio est sic faciam propter servos meos ut non disperdam totum 22 et educam de Iacob semen et de Iuda possidentem montes meos et hereditabunt eam electi mei et servi mei habitabunt ibi