Jeremiah 17
Jeremiah chapter 17 from the Latin Vulgate
1 et factum est in diebus Ioachim filii Iosiae regis Iuda usque ad consummationem undecimi anni Sedeciae filii Iosiae regis Iuda usque ad transmigrationem Hierusalem in mense quinto 2 et factum est verbum Domini ad me dicens 3 priusquam te formarem in utero novi te et antequam exires de vulva sanctificavi te prophetam gentibus dedi te 4 et dixi a a a Domine Deus ecce nescio loqui quia puer ego sum 5 et dixit Dominus ad me noli dicere puer sum quoniam ad omnia quae mittam te ibis et universa quaecumque mandavero tibi loqueris 6 ne timeas a facie eorum quia tecum ego sum ut eruam te dicit Dominus 7 et misit Dominus manum suam et tetigit os meum et dixit Dominus ad me ecce dedi verba mea in ore tuo 8 ecce constitui te hodie super gentes et super regna ut evellas et destruas et disperdas et dissipes et aedifices et plantes 9 et factum est verbum Domini ad me dicens quid tu vides Hieremia et dixi virgam vigilantem ego video 10 et dixit Dominus ad me bene vidisti quia vigilabo ego super verbo meo ut faciam illud 11 et factum est verbum Domini secundo ad me dicens quid tu vides et dixi ollam succensam ego video et faciem eius a facie aquilonis 12 et dixit Dominus ad me ab aquilone pandetur malum super omnes habitatores terrae 13 quia ecce ego convocabo omnes cognationes regnorum aquilonis ait Dominus et venient et ponent unusquisque solium suum in introitu portarum Hierusalem et super omnes muros eius in circuitu et super universas urbes Iuda 14 et loquar iudicia mea cum eis super omni malitia eorum qui dereliquerunt me et libaverunt diis alienis et adoraverunt opus manuum suarum 15 tu ergo accinge lumbos tuos et surge et loquere ad eos omnia quae ego praecipio tibi ne formides a facie eorum nec enim timere te faciam vultum eorum 16 ego quippe dedi te hodie in civitatem munitam et in columnam ferream et in murum aereum super omnem terram regibus Iuda principibus eius et sacerdotibus et populo terrae 17 et bellabunt adversum te et non praevalebunt quia tecum ego sum ait Dominus ut liberem te 19 et factum est verbum Domini ad me dicens 20 vade et clama in auribus Hierusalem dicens haec dicit Dominus recordatus sum tui miserans adulescentiam tuam et caritatem disponsationis tuae quando secuta me es in deserto in terra quae non seminatur 21 sanctus Israhel Domino primitiae frugum eius omnes qui devorant eum delinquunt mala venient super eos dicit Dominus 22 audite verbum Domini domus Iacob et omnes cognationes domus Israhel 23 haec dicit Dominus quid invenerunt patres vestri in me iniquitatis quia elongaverunt a me et ambulaverunt post vanitatem et vani facti sunt 24 et non dixerunt ubi est Dominus qui ascendere nos fecit de terra Aegypti qui transduxit nos per desertum per terram inhabitabilem et inviam per terram sitis et imaginem mortis per terram in qua non ambulavit vir neque habitavit homo 25 et induxi vos in terram Carmeli ut comederetis fructum eius et optima illius et ingressi contaminastis terram meam et hereditatem meam posuistis in abominationem 26 sacerdotes non dixerunt ubi est Dominus et tenentes legem nescierunt me et pastores praevaricati sunt in me et prophetae prophetaverunt in Baal et idola secuti sunt 27 propterea adhuc iudicio contendam vobiscum ait Dominus et cum filiis vestris disceptabo