Jeremiah 21

Jeremiah chapter 21 from the Latin Vulgate

1 levate signum in Sion confortamini nolite stare quia malum ego adduco ab aquilone et contritionem magnam 2 ascendit leo de cubili suo et praedo gentium se levavit egressus est de loco suo ut ponat terram tuam in desolationem civitates tuae vastabuntur remanentes absque habitatore 3 super hoc accingite vos ciliciis plangite et ululate quia non est aversa ira furoris Domini a nobis 4 et erit in die illa dicit Dominus peribit cor regis et cor principum et obstupescent sacerdotes et prophetae consternabuntur 5 et dixi heu heu heu Domine Deus ergone decepisti populum istum et Hierusalem dicens pax erit vobis et ecce pervenit gladius usque ad animam 6 in tempore illo dicetur populo huic et Hierusalem ventus urens in viis quae sunt in deserto viae filiae populi mei non ad ventilandum et ad purgandum 7 spiritus plenus ex his veniet mihi et nunc ego sed loquar iudicia mea cum eis 8 ecce quasi nubes ascendet et quasi tempestas currus eius velociores aquilis equi illius vae nobis quoniam vastati sumus 9 lava a malitia cor tuum Hierusalem ut salva fias usquequo morabuntur in te cogitationes noxiae 10 vox enim adnuntiantis a Dan et notum facientis idolum de monte Ephraim 11 concitate gentes ecce auditum est in Hierusalem custodes venire de terra longinqua et dare super civitates Iuda vocem suam 12 quasi custodes agrorum facti sunt super eam in gyro quia me ad iracundiam provocavit ait Dominus 13 viae tuae et cogitationes tuae fecerunt haec tibi ista malitia tua quia amara quia tetigit cor tuum 14 ventrem meum ventrem meum doleo sensus cordis mei turbati sunt in me non tacebo quoniam vocem bucinae audivit anima mea clamorem proelii