Jeremiah 22

Jeremiah chapter 22 from the Latin Vulgate

1 usquequo videbo fugientem audiam vocem bucinae 2 quia stultus populus meus me non cognovit filii insipientes sunt et vecordes sapientes sunt ut faciant mala bene autem facere nescierunt 3 aspexi terram et ecce vacua erat et nihili et caelos et non erat lux in eis 4 vidi montes et ecce movebantur et omnes colles conturbati sunt 5 intuitus sum et non erat homo et omne volatile caeli recessit 6 aspexi et ecce Carmelus desertus et omnes urbes eius destructae sunt a facie Domini et a facie irae furoris eius 7 haec enim dicit Dominus deserta erit omnis terra sed tamen consummationem non faciam 8 lugebit terra et maerebunt caeli desuper eo quod locutus sum cogitavi et non paenituit me nec aversus sum ab eo 9 a voce equitis et mittentis sagittam fugit omnis civitas ingressi sunt ardua et ascenderunt rupes universae urbes derelictae sunt et non habitat in eis homo 10 tu autem vastata quid facies cum vestieris te coccino cum ornata fueris monili aureo et pinxeris stibio oculos tuos frustra conponeris contempserunt te amatores tui animam tuam quaerent 11 vocem enim quasi parturientis audivi angustias ut puerperae vox filiae Sion intermorientis expandentisque manus suas vae mihi quia defecit anima mea propter interfectos 13 circuite vias Hierusalem et aspicite et considerate et quaerite in plateis eius an inveniatis virum facientem iudicium et quaerentem fidem et propitius ero eius 14 quod si etiam vivit Dominus dixerint et hoc falso iurabunt 15 Domine oculi tui respiciunt fidem percussisti eos et non doluerunt adtrivisti eos et rennuerunt accipere disciplinam induraverunt facies suas super petram noluerunt reverti 16 ego autem dixi forsitan pauperes sunt et stulti ignorantes viam Domini iudicium Dei sui 17 ibo igitur ad optimates et loquar eis ipsi enim cognoverunt viam Domini iudicium Dei sui et ecce magis hii simul confregerunt iugum ruperunt vincula 18 idcirco percussit eos leo de silva lupus ad vesperam vastavit eos pardus vigilans super civitates eorum omnis qui egressus fuerit ex eis capietur quia multiplicatae sunt praevaricationes eorum confortatae sunt aversiones eorum 19 super quo propitius tibi esse potero filii tui dereliquerunt me et iurant in his qui non sunt dii saturavi eos et moechati sunt et in domo meretricis luxuriabantur 20 equi amatores et admissarii facti sunt unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat 21 numquid super his non visitabo dicit Dominus et in gente tali non ulciscetur anima mea 22 ascendite muros eius et dissipate consummationem autem nolite facere auferte propagines eius quia non sunt Domini 23 praevaricatione enim praevaricata est in me domus Israhel et domus Iuda ait Dominus 24 negaverunt Dominum et dixerunt non est ipse neque veniet super nos malum gladium et famem non videbimus 25 prophetae fuerunt in ventum et responsum non fuit in eis haec ergo evenient illis 26 haec dicit Dominus Deus exercituum quia locuti estis verbum istud ecce ego do verba mea in ore tuo in ignem et populum istum ligna et vorabit eos 27 ecce ego adducam super vos gentem de longinquo domus Israhel ait Dominus gentem robustam gentem antiquam gentem cuius ignorabis linguam nec intelleges quid loquatur 28 faretra eius quasi sepulchrum patens universi fortes 29 et comedet segetes tuas et panem tuum devorabit filios tuos et filias tuas comedet gregem tuum et armenta tua comedet vineam tuam et ficum tuam et conteret urbes munitas tuas in quibus tu habes fiduciam gladio 30 verumtamen et diebus illis ait Dominus non faciam vos in consummationem