Jeremiah 23

Jeremiah chapter 23 from the Latin Vulgate

1 adnuntiate hoc domui Iacob et auditum facite in Iuda dicentes 2 audi populus stulte qui non habes cor qui habentes oculos non videtis et aures et non auditis 3 me ergo non timebitis ait Dominus et a facie mea non dolebitis qui posui harenam terminum mari praeceptum sempiternum quod non praeteribit et commovebuntur et non poterunt et intumescent fluctus eius et non transibunt illud 4 populo autem huic factum est cor incredulum et exasperans recesserunt et abierunt 5 et non dixerunt in corde suo metuamus Dominum Deum nostrum qui dat nobis pluviam temporaneam et serotinam in tempore suo plenitudinem annuae messis custodientem nobis 6 iniquitates nostrae declinaverunt haec et peccata nostra prohibuerunt bonum a nobis 7 quia inventi sunt in populo meo impii insidiantes quasi aucupes laqueos ponentes et pedicas ad capiendos viros 8 sicut decipula plena avibus sic domus eorum plenae dolo ideo magnificati sunt et ditati 9 incrassati sunt et inpinguati et praeterierunt sermones meos pessime causam non iudicaverunt causam pupilli non direxerunt et iudicium pauperum non iudicaverunt 10 numquid super his non visitabo dicit Dominus aut super gentem huiuscemodi non ulciscetur anima mea 11 stupor et mirabilia facta sunt in terra 12 prophetae prophetabant mendacium et sacerdotes adplaudebant manibus suis et populus meus dilexit talia quid igitur fiet in novissimo eius 14 confortamini filii Beniamin in medio Hierusalem et in Thecua clangite bucina et super Bethaccharem levate vexillum quia malum visum est ab aquilone et contritio magna 15 speciosae et delicatae adsimilavi filiam Sion 16 ad eam venient pastores et greges eorum fixerunt in ea tentoria in circuitu pascet unusquisque eos qui sub manu sua sunt 17 sanctificate super eam bellum consurgite et ascendamus in meridie vae nobis quia declinavit dies quia longiores factae sunt umbrae vesperi 18 surgite et ascendamus in nocte et dissipemus domos eius 19 quia haec dicit Dominus exercituum caedite lignum eius et fundite circa Hierusalem aggerem haec est civitas visitationis omnis calumnia in medio eius 20 sicut frigidam facit cisterna aquam suam sic frigidam fecit malitiam suam iniquitas et vastitas audietur in ea coram me semper infirmitas et plaga 21 erudire Hierusalem ne forte recedat anima mea a te ne forte ponam te desertam terram inhabitabilem 22 haec dicit Dominus exercituum usque ad racemum colligent quasi in vinea reliquias Israhel converte manum tuam quasi vindemiator ad cartallum 23 cui loquar et quem contestabor ut audiant ecce incircumcisae aures eorum et audire non possunt ecce verbum Domini factum est eis in obprobrium et non suscipient illud 24 idcirco furore Domini plenus sum laboravi sustinens effunde super parvulum foris et super concilium iuvenum simul vir enim cum muliere capietur senex cum pleno dierum 25 et transibunt domus eorum ad alteros agri et uxores pariter quia extendam manum meam super habitantes terram dicit Dominus 26 a minore quippe usque ad maiorem omnes avaritiae student et a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt dolum 27 et curabant contritionem filiae populi mei cum ignominia dicentes pax pax et non erat pax 28 confusi sunt quia abominationem fecerunt quin potius confusione non sunt confusi et erubescere nescierunt quam ob rem cadent inter ruentes in tempore visitationis suae corruent dicit Dominus 29 haec dicit Dominus state super vias et videte et interrogate de semitis antiquis quae sit via bona et ambulate in ea et invenietis refrigerium animabus vestris et dixerunt non ambulabimus 30 et constitui super vos speculatores audite vocem tubae et dixerunt non audiemus 31 ideo audite gentes et cognosce congregatio quanta ego faciam eis 32 audi terra ecce ego adducam mala super populum istum fructum cogitationum eius quia verba mea non audierunt et legem meam proiecerunt 33 ut quid mihi tus de Saba adfertis et calamum suave olentem de terra longinqua holocaustomata vestra non sunt accepta et victimae vestrae non placuerunt mihi 34 propterea haec dicit Dominus ecce ego dabo in populum istum ruinas et ruent in eis patres et filii simul vicinus et proximus et peribunt 35 haec dicit Dominus ecce populus venit de terra aquilonis et gens magna consurget a finibus terrae 36 sagittam et scutum arripiet crudelis est et non miserebitur vox eius quasi mare sonabit et super equos ascendent praeparati quasi vir ad proelium adversum te filia Sion 37 audivimus famam eius dissolutae sunt manus nostrae tribulatio adprehendit nos dolores ut parturientem 38 nolite exire ad agros et in via ne ambuletis quoniam gladius inimici pavor in circuitu 39 filia populi mei accingere cilicio et conspergere cinere luctum unigeniti fac tibi planctum amarum quia repente veniet vastator super nos 40 probatorem dedi te in populo meo robustum et scies et probabis viam eorum