Jeremiah 24
Jeremiah chapter 24 from the Latin Vulgate
1 defecit sufflatorium in igne consumptum est plumbum frustra conflavit conflator malitiae enim eorum non sunt consumptae 2 argentum reprobum vocate eos quia Dominus proiecit illos 4 verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino dicens 5 sta in porta domus Domini et praedica ibi verbum istud et dic audite verbum Domini omnis Iuda qui ingredimini per portas has ut adoretis Dominum 6 haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel bonas facite vias vestras et studia vestra et habitabo vobiscum in loco isto 7 nolite confidere in verbis mendacii dicentes templum Domini templum Domini templum Domini est 8 quoniam si bene direxeritis vias vestras et studia vestra si feceritis iudicium inter virum et proximum eius 9 advenae et pupillo et viduae non feceritis calumniam nec sanguinem innocentem effuderitis in loco hoc et post deos alienos non ambulaveritis in malum vobismet ipsis 10 habitabo vobiscum in loco isto in terra quam dedi patribus vestris a saeculo usque in saeculum