Jeremiah 28

Jeremiah chapter 28 from the Latin Vulgate

1 sic ergo dicetis eis dii qui caelos et terram non fecerunt pereant de terra et de his quae sub caelis sunt 2 qui facit terram in fortitudine sua praeparat orbem in sapientia sua et prudentia sua extendit caelos 3 ad vocem suam dat multitudinem aquarum in caelo et elevat nebulas ab extremitatibus terrae fulgura in pluviam facit et educit ventum de thesauris suis 4 stultus factus est omnis homo ab scientia confusus est omnis artifex in sculptili quoniam falsum est quod conflavit et non est spiritus in eis 5 vana sunt et opus risu dignum in tempore visitationis suae peribunt 6 non est his similis pars Iacob qui enim formavit omnia ipse est et Israhel virga hereditatis eius Dominus exercituum nomen illi 7 congrega de terra confusionem tuam quae habitas in obsidione 8 quia haec dicit Dominus ecce ego longe proiciam habitatores terrae in hac vice et tribulabo eos ita ut inveniantur 9 vae mihi super contritione mea pessima plaga mea ego autem dixi plane haec infirmitas mea est et portabo illam 10 tabernaculum meum vastatum est omnes funiculi mei disrupti sunt filii mei exierunt a me et non subsistunt non est qui extendat ultra tentorium meum et erigat pelles meas 11 quia stulte egerunt pastores et Dominum non quaesierunt propterea non intellexerunt et omnis grex eorum dispersus est 12 vox auditionis ecce venit et commotio magna de terra aquilonis ut ponat civitates Iuda solitudinem et habitaculum draconum 13 scio Domine quia non est hominis via eius nec viri est ut ambulet et dirigat gressus suos 14 corripe me Domine verumtamen in iudicio et non in furore tuo ne forte ad nihilum redigas me 15 effunde indignationem tuam super gentes quae non cognoverunt te et super provincias quae nomen tuum non invocaverunt quia comederunt Iacob et devoraverunt eum et consumpserunt illum et decus eius dissipaverunt 17 verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino dicens