Jeremiah 42

Jeremiah chapter 42 from the Latin Vulgate

1 ululate pastores et clamate et aspergite vos cinere optimates gregis quia conpleti sunt dies vestri ut interficiamini et dissipationes vestrae et cadetis quasi vasa pretiosa 2 et peribit fuga a pastoribus et salvatio ab optimatibus gregis 3 vox clamoris pastorum et ululatus optimatium gregis quia vastavit Dominus pascuam eorum 4 et conticuerunt arva pacis a facie irae furoris Domini 5 dereliquit quasi leo umbraculum suum facta est terra eorum in desolationem a facie irae columbae et a facie irae furoris Domini 7 in principio regis Ioachim filii Iosiae regis Iuda factum est verbum istud a Domino dicens 8 haec dicit Dominus sta in atrio domus Domini et loqueris ad omnes civitates Iuda de quibus veniunt ut adorent in domo Domini universos sermones quos ego mandavi tibi ut loquaris ad eos noli subtrahere verbum 9 si forte audiant et convertantur unusquisque a via sua mala et paeniteat me mali quod cogito facere eis propter malitias studiorum eorum 10 et dices ad eos haec dicit Dominus si non audieritis me ut ambuletis in lege mea quam dedi vobis 11 ut audiatis sermones servorum meorum prophetarum quos ego misi ad vos de nocte consurgens et dirigens et non audistis 12 dabo domum istam sicut Silo et urbem hanc dabo in maledictionem cunctis gentibus terrae 13 et audierunt sacerdotes et prophetae et omnis populus Hieremiam loquentem verba haec in domo Domini 14 cumque conplesset Hieremias loquens omnia quae praeceperat ei Dominus ut loqueretur ad universum populum adprehenderunt eum sacerdotes et prophetae et omnis populus dicens morte morietur 15 quare prophetavit in nomine Domini dicens sicut Silo erit domus haec et urbs ista desolabitur eo quod non sit habitator et congregatus est omnis populus adversum Hieremiam in domum Domini 16 et audierunt principes Iuda verba haec et ascenderunt de domo regis in domum Domini et sederunt in introitu portae Domini novae 17 et locuti sunt sacerdotes et prophetae ad principes et ad omnem populum dicentes iudicium mortis est viro huic quia prophetavit adversum civitatem istam sicut audistis auribus vestris 18 et ait Hieremias ad omnes principes et ad universum populum dicens Dominus misit me ut prophetarem ad domum istam et ad civitatem hanc omnia verba quae audistis 19 nunc ergo bonas facite vias vestras et studia vestra et audite vocem Domini Dei vestri et paenitebit Dominum mali quod locutus est adversum vos 20 ego autem ecce in manibus vestris sum facite mihi ut bonum et rectum est in oculis vestris 21 verumtamen scitote et cognoscite quod si occideritis me sanguinem innocentem traditis contra vosmet ipsos et contra civitatem istam et habitatores eius in veritate enim misit me Dominus ad vos ut loquerer in auribus vestris omnia verba haec 22 et dixerunt principes et omnis populus ad sacerdotes et prophetas non est viro huic iudicium mortis quia in nomine Domini Dei nostri locutus est ad nos