Jeremiah 47

Jeremiah chapter 47 from the Latin Vulgate

1 idcirco haec dicit Dominus ecce ego visitabo super Semeiam Neelamiten et super semen eius non erit ei vir sedens in medio populi huius et non videbit bonum quod ego faciam populo meo ait Dominus quia praevaricationem locutus est adversum Dominum 3 hoc verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino dicens 4 haec dicit Dominus Deus Israhel dicens scribe tibi omnia verba quae locutus sum ad te in libro 5 ecce enim dies veniunt dicit Dominus et convertam conversionem populi mei Israhel et Iuda ait Dominus et convertam eos ad terram quam dedi patribus eorum et possidebunt eam 6 et haec verba quae locutus est Dominus ad Israhel et ad Iudam 7 quoniam haec dicit Dominus vocem terroris audivimus formido et non est pax