Job 10
Job chapter 10 from the Latin Vulgate
1 viro cuius abscondita est via et circumdedit eum Deus tenebris 2 antequam comedam suspiro et quasi inundantes aquae sic rugitus meus 3 quia timor quem timebam evenit mihi et quod verebar accidit 4 nonne dissimulavi nonne silui nonne quievi et venit super me indignatio 6 respondens autem Eliphaz Themanites dixit 7 si coeperimus loqui tibi forsitan moleste accipias sed conceptum sermonem tenere quis possit 8 ecce docuisti multos et manus lassas roborasti 9 vacillantes confirmaverunt sermones tui et genua trementia confortasti 10 nunc autem venit super te plaga et defecisti tetigit te et conturbatus es 11 timor tuus fortitudo tua patientia tua et perfectio viarum tuarum 12 recordare obsecro te quis umquam innocens perierit aut quando recti deleti sint 13 quin potius vidi eos qui operantur iniquitatem et seminant dolores et metunt eos 14 flante Deo perisse et spiritu irae eius esse consumptos 15 rugitus leonis et vox leaenae et dentes catulorum leonum contriti sunt 16 tigris periit eo quod non haberet praedam et catuli leonis dissipati sunt 17 porro ad me dictum est verbum absconditum et quasi furtive suscepit auris mea venas susurri eius 18 in horrore visionis nocturnae quando solet sopor occupare homines 19 pavor tenuit me et tremor et omnia ossa mea perterrita sunt 20 et cum spiritus me praesente transiret inhorruerunt pili carnis meae 21 stetit quidam cuius non agnoscebam vultum imago coram oculis meis et vocem quasi aurae lenis audivi 22 numquid homo Dei conparatione iustificabitur aut factore suo purior erit vir