Job 11
Job chapter 11 from the Latin Vulgate
1 quanto magis hii qui habitant domos luteas qui terrenum habent fundamentum consumentur velut a tinea 2 de mane usque ad vesperum succidentur et quia nullus intellegit in aeternum peribunt 3 qui autem reliqui fuerint auferentur ex eis morientur et non in sapientia 5 voca ergo si est qui tibi respondeat et ad aliquem sanctorum convertere 6 vere stultum interficit iracundia et parvulum occidit invidia 7 ego vidi stultum firma radice et maledixi pulchritudini eius statim 8 longe fient filii eius a salute et conterentur in porta et non erit qui eruat 9 cuius messem famelicus comedet et ipsum rapiet armatus et ebibent sitientes divitias eius 10 nihil in terra sine causa fit et de humo non orietur dolor 11 homo ad laborem nascitur et avis ad volatum 12 quam ob rem ego deprecabor Dominum et ad Deum ponam eloquium meum 13 qui facit magna et inscrutabilia et mirabilia absque numero 14 qui dat pluviam super faciem terrae et inrigat aquis universa 15 qui ponit humiles in sublimi et maerentes erigit sospitate 16 qui dissipat cogitationes malignorum ne possint implere manus eorum quod coeperant 17 qui adprehendit sapientes in astutia eorum et consilium pravorum dissipat 18 per diem incurrent tenebras et quasi in nocte sic palpabunt in meridie 19 porro salvum faciet a gladio oris eorum et de manu violenti pauperem 20 et erit egeno spes iniquitas autem contrahet os suum