Job 12
Job chapter 12 from the Latin Vulgate
1 quia ipse vulnerat et medetur percutit et manus eius sanabunt 2 in sex tribulationibus liberabit te et in septima non tanget te malum 3 in fame eruet te de morte et in bello de manu gladii 4 a flagello linguae absconderis et non timebis calamitatem cum venerit 5 in vastitate et fame ridebis et bestiam terrae non formidabis 6 sed cum lapidibus regionum pactum tuum et bestiae terrae pacificae erunt tibi 7 et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum et visitans speciem tuam non peccabis 8 scies quoque quoniam multiplex erit semen tuum et progenies tua quasi herba terrae 9 ingredieris in abundantia sepulchrum sicut infertur acervus in tempore suo 10 ecce hoc ut investigavimus ita est quod auditum mente pertracta 12 respondens autem Iob dixit 13 utinam adpenderentur peccata mea quibus iram merui et calamitas quam patior in statera 14 quasi harena maris haec gravior appareret unde et verba mea dolore sunt plena 15 quia sagittae Domini in me sunt quarum indignatio ebibit spiritum meum et terrores Domini militant contra me 16 numquid rugiet onager cum habuerit herbam aut mugiet bos cum ante praesepe plenum steterit 17 aut poterit comedi insulsum quod non est sale conditum aut potest aliquis gustare quod gustatum adfert mortem 18 quae prius tangere nolebat anima mea nunc prae angustia cibi mei sunt 19 quis det ut veniat petitio mea et quod expecto tribuat mihi Deus 20 et qui coepit ipse me conterat solvat manum suam et succidat me 21 et haec mihi sit consolatio ut adfligens me dolore non parcat nec contradicam sermonibus Sancti 22 quae est enim fortitudo mea ut sustineam aut quis finis meus ut patienter agam 23 nec fortitudo lapidum fortitudo mea nec caro mea aerea est 24 ecce non est auxilium mihi in me et necessarii quoque mei recesserunt a me 25 qui tollit ab amico suo misericordiam timorem Domini derelinquit