Job 13
Job chapter 13 from the Latin Vulgate
1 qui timent pruinam inruet super eos nix 2 tempore quo fuerint dissipati peribunt et ut incaluerit solventur de loco suo 3 involutae sunt semitae gressuum eorum ambulabunt in vacuum et peribunt 4 considerate semitas Theman itinera Saba et expectate paulisper 5 confusi sunt quia speravi venerunt quoque usque ad me et pudore cooperti sunt 6 nunc venistis et modo videntes plagam meam timetis 7 numquid dixi adferte mihi et de substantia vestra donate mihi 8 vel liberate me de manu hostis et de manu robustorum eruite me 9 docete me et ego tacebo et si quid forte ignoravi instruite me 10 quare detraxistis sermonibus veritatis cum e vobis nullus sit qui possit arguere 11 ad increpandum tantum eloquia concinnatis et in ventum verba profertis 12 super pupillum inruitis et subvertere nitimini amicum vestrum 13 verumtamen quod coepistis explete praebete aurem et videte an mentiar 14 respondete obsecro absque contentione et loquentes id quod iustum est iudicate 15 et non invenietis in lingua mea iniquitatem nec in faucibus meis stultitia personabit 17 militia est vita hominis super terram et sicut dies mercennarii dies eius 18 sicut servus desiderat umbram et sicut mercennarius praestolatur finem operis sui 19 sic et ego habui menses vacuos et noctes laboriosas enumeravi mihi 20 si dormiero dico quando consurgam et rursum expectabo vesperam et replebor doloribus usque ad tenebras 21 induta est caro mea putredine et sordibus pulveris cutis mea aruit et contracta est 22 dies mei velocius transierunt quam a texente tela succiditur et consumpti sunt absque ulla spe 23 memento quia ventus est vita mea et non revertetur oculus meus ut videat bona 24 nec aspiciet me visus hominis oculi tui in me et non subsistam 25 sicut consumitur nubes et pertransit sic qui descenderit ad inferos non ascendet 26 nec revertetur ultra in domum suam neque cognoscet eum amplius locus eius 27 quapropter et ego non parcam ori meo loquar in tribulatione spiritus mei confabulabor cum amaritudine animae meae 28 numquid mare sum ego aut cetus quia circumdedisti me carcere