Job 14

Job chapter 14 from the Latin Vulgate

1 terrebis me per somnia et per visiones horrore concuties 2 quam ob rem elegit suspendium anima mea et mortem ossa mea 3 desperavi nequaquam ultra iam vivam parce mihi nihil enim sunt dies mei 4 quid est homo quia magnificas eum aut quia ponis erga eum cor tuum 5 visitas eum diluculo et subito probas illum 6 usquequo non parces mihi nec dimittis me ut gluttiam salivam meam 7 peccavi quid faciam tibi o custos hominum quare posuisti me contrarium tibi et factus sum mihimet ipsi gravis 8 cur non tolles peccatum meum et quare non auferes iniquitatem meam ecce nunc in pulvere dormiam et si mane me quaesieris non subsistam 10 respondens autem Baldad Suites dixit 11 usquequo loqueris talia et spiritus multiplex sermones oris tui 12 numquid Deus subplantat iudicium et Omnipotens subvertit quod iustum est 13 etiam si filii tui peccaverunt ei et dimisit eos in manu iniquitatis suae 14 tu tamen si diluculo consurrexeris ad Deum et Omnipotentem fueris deprecatus 15 si mundus et rectus incesseris statim evigilabit ad te et pacatum reddet habitaculum iustitiae tuae 16 in tantum ut priora tua fuerint parva et novissima tua multiplicentur nimis 17 interroga enim generationem pristinam et diligenter investiga patrum memoriam 18 hesterni quippe sumus et ignoramus quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram 19 et ipsi docebunt te loquentur tibi et de corde suo proferent eloquia 20 numquid vivere potest scirpus absque humore aut crescet carectum sine aqua 21 cum adhuc sit in flore nec carpatur manu ante omnes herbas arescit 22 sic viae omnium qui obliviscuntur Deum et spes hypocritae peribit