Job 15
Job chapter 15 from the Latin Vulgate
1 innitetur super domum suam et non stabit fulciet eam et non consurget 2 humectus videtur antequam veniat sol et in horto suo germen eius egreditur 3 super acervum petrarum radices eius densabuntur et inter lapides commorabitur 4 si absorbuerit eum de loco suo negabit eum et dicet non novi te 5 haec est enim laetitia viae eius ut rursum de terra alii germinentur 6 Deus non proiciet simplicem nec porriget manum malignis 7 donec impleatur risu os tuum et labia tua iubilo 8 qui oderunt te induentur confusione et tabernaculum impiorum non subsistet 10 et respondens Iob ait 11 vere scio quod ita sit et quod non iustificetur homo conpositus Deo 12 si voluerit contendere cum eo non poterit ei respondere unum pro mille 13 sapiens corde est et fortis robore quis restitit ei et pacem habuit 14 qui transtulit montes et nescierunt hii quos subvertit in furore suo 15 qui commovet terram de loco suo et columnae eius concutiuntur 16 qui praecipit soli et non oritur et stellas claudit quasi sub signaculo 17 qui extendit caelos solus et graditur super fluctus maris 18 qui facit Arcturum et Oriona et Hyadas et interiora austri 19 qui facit magna et inconprehensibilia et mirabilia quorum non est numerus 20 si venerit ad me non videbo si abierit non intellegam eum 21 si repente interroget quis respondebit ei vel quis dicere potest cur facis 22 Deus cuius resistere irae nemo potest et sub quo curvantur qui portant orbem 23 quantus ergo sum ego qui respondeam ei et loquar verbis meis cum eo 24 qui etiam si habuero quippiam iustum non respondebo sed meum iudicem deprecabor 25 et cum invocantem exaudierit me non credo quod audierit vocem meam 26 in turbine enim conteret me et multiplicabit vulnera mea etiam sine causa 27 non concedit requiescere spiritum meum et implet me amaritudinibus 28 si fortitudo quaeritur robustissimus est si aequitas iudicii nemo pro me audet testimonium dicere 29 si iustificare me voluero os meum condemnabit me si innocentem ostendere pravum me conprobabit 30 etiam si simplex fuero hoc ipsum ignorabit anima mea et taedebit me vitae meae 31 unum est quod locutus sum et innocentem et impium ipse consumit 32 si flagellat occidat semel et non de poenis innocentum rideat 33 terra data est in manu impii vultum iudicum eius operit quod si non ille est quis ergo est 34 dies mei velociores fuerunt cursore fugerunt et non viderunt bonum 35 pertransierunt quasi naves poma portantes sicut aquila volans ad escam