Job 16
Job chapter 16 from the Latin Vulgate
1 verebar omnia opera mea sciens quod non parceres delinquenti 2 si autem et sic impius sum quare frustra laboravi 3 si lotus fuero quasi aquis nivis et fulserint velut mundissimae manus meae 4 tamen sordibus intingues me et abominabuntur me vestimenta mea 5 neque enim viro qui similis mei est respondebo nec qui mecum in iudicio ex aequo possit audiri 6 non est qui utrumque valeat arguere et ponere manum suam in ambobus 7 auferat a me virgam suam et pavor eius non me terreat 8 loquar et non timebo eum neque enim possum metuens respondere 10 taedet animam meam vitae meae dimittam adversum me eloquium meum loquar in amaritudine animae meae 11 dicam Deo noli me condemnare indica mihi cur me ita iudices 12 numquid bonum tibi videtur si calumnieris et opprimas me opus manuum tuarum et consilium impiorum adiuves 13 numquid oculi carnei tibi sunt aut sicut videt homo et tu videbis 14 numquid sicut dies hominis dies tui et anni tui sicut humana sunt tempora 15 ut quaeras iniquitatem meam et peccatum meum scruteris 16 et scias quia nihil impium fecerim cum sit nemo qui de manu tua possit eruere 17 manus tuae plasmaverunt me et fecerunt me totum in circuitu et sic repente praecipitas me 18 memento quaeso quod sicut lutum feceris me et in pulverem reduces me 19 nonne sicut lac mulsisti me et sicut caseum me coagulasti 20 pelle et carnibus vestisti me et ossibus et nervis conpegisti me 21 vitam et misericordiam tribuisti mihi et visitatio tua custodivit spiritum meum 22 licet haec celes in corde tuo tamen scio quia universorum memineris