Job 17

Job chapter 17 from the Latin Vulgate

1 et si impius fuero vae mihi est et si iustus non levabo caput saturatus adflictione et miseria 2 et propter superbiam quasi leaenam capies me reversusque mirabiliter me crucias 3 instauras testes tuos contra me et multiplicas iram tuam adversum me et poenae militant in me 4 quare de vulva eduxisti me qui utinam consumptus essem ne oculus me videret 5 fuissem quasi qui non essem de utero translatus ad tumulum 6 numquid non paucitas dierum meorum finietur brevi dimitte ergo me ut plangam paululum dolorem meum 7 antequam vadam et non revertar ad terram tenebrosam et opertam mortis caligine 8 terram miseriae et tenebrarum ubi umbra mortis et nullus ordo et sempiternus horror inhabitans 10 respondens autem Sophar Naamathites dixit 11 numquid qui multa loquitur non et audiet aut vir verbosus iustificabitur 12 tibi soli tacebunt homines et cum ceteros inriseris a nullo confutaberis 13 dixisti enim purus est sermo meus et mundus sum in conspectu tuo 14 atque utinam Deus loqueretur tecum et aperiret labia sua tibi 15 ut ostenderet tibi secreta sapientiae et quod multiplex esset lex eius et intellegeres quod multo minora exigaris a Deo quam meretur iniquitas tua 16 forsitan vestigia Dei conprehendes et usque ad perfectum Omnipotentem repperies