Job 18

Job chapter 18 from the Latin Vulgate

1 longior terrae mensura eius et latior mari 2 si subverterit omnia vel in unum coartaverit quis contradicet ei 3 ipse enim novit hominum vanitatem et videns iniquitatem nonne considerat 4 vir vanus in superbiam erigitur et tamquam pullum onagri se liberum natum putat 5 tu autem firmasti cor tuum et expandisti ad eum manus tuas 6 si iniquitatem quod est in manu tua abstuleris a te et non manserit in tabernaculo tuo iniustitia 7 tum levare poteris faciem tuam absque macula et eris stabilis et non timebis 8 miseriae quoque oblivisceris et quasi aquarum quae praeterierint recordaberis 9 et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam et cum te consumptum putaveris orieris ut lucifer 10 et habebis fiduciam proposita tibi spe et defossus securus dormies 11 requiesces et non erit qui te exterreat et deprecabuntur faciem tuam plurimi 12 oculi autem impiorum deficient et effugium peribit ab eis et spes eorum abominatio animae 14 respondens autem Iob dixit 15 ergo vos estis soli homines et vobiscum morietur sapientia 16 et mihi est cor sicut et vobis nec inferior vestri sum quis enim haec quae nostis ignorat 17 qui deridetur ab amico suo sicut ego invocabit Deum et exaudiet eum deridetur enim iusti simplicitas 18 lampas contempta apud cogitationes divitum parata ad tempus statutum 19 abundant tabernacula praedonum et audacter provocant Deum cum ipse dederit omnia in manibus eorum 20 nimirum interroga iumenta et docebunt te et volatilia caeli et indicabunt tibi 21 loquere terrae et respondebit tibi et narrabunt pisces maris