Job 20

Job chapter 20 from the Latin Vulgate

1 quare lacero carnes meas dentibus meis et animam meam porto in manibus meis 2 etiam si occiderit me in ipso sperabo verumtamen vias meas in conspectu eius arguam 3 et ipse erit salvator meus non enim veniet in conspectu eius omnis hypocrita 4 audite sermonem meum et enigmata percipite auribus vestris 5 si fuero iudicatus scio quod iustus inveniar 6 quis est qui iudicetur mecum veniat quare tacens consumor 7 duo tantum ne facias mihi et tunc a facie tua non abscondar 8 manum tuam longe fac a me et formido tua non me terreat 9 et voca me et respondebo tibi aut certe loquar et tu responde mihi 10 quantas habeo iniquitates et peccata scelera mea et delicta ostende mihi 11 cur faciem tuam abscondis et arbitraris me inimicum tuum 12 contra folium quod vento rapitur ostendis potentiam tuam et stipulam siccam persequeris 13 scribis enim contra me amaritudines et consumere me vis peccatis adulescentiae meae 14 posuisti in nervo pedem meum et observasti omnes semitas meas et vestigia pedum meorum considerasti 15 qui quasi putredo consumendus sum et quasi vestimentum quod comeditur a tinea 17 homo natus de muliere brevi vivens tempore repletus multis miseriis 18 quasi flos egreditur et conteritur et fugit velut umbra et numquam in eodem statu permanet 19 et dignum ducis super huiuscemodi aperire oculos tuos et adducere eum tecum in iudicium 20 quis potest facere mundum de inmundo conceptum semine nonne tu qui solus es 21 breves dies hominis sunt numerus mensuum eius apud te est constituisti terminos eius qui praeterire non poterunt 22 recede paululum ab eo ut quiescat donec optata veniat sicut mercennarii dies eius 23 lignum habet spem si praecisum fuerit rursum virescit et rami eius pullulant 24 si senuerit in terra radix eius et in pulvere emortuus fuerit truncus illius 25 ad odorem aquae germinabit et faciet comam quasi cum primum plantatum est 26 homo vero cum mortuus fuerit et nudatus atque consumptus ubi quaeso est 27 quomodo si recedant aquae de mari et fluvius vacuefactus arescat 28 sic homo cum dormierit non resurget donec adteratur caelum non evigilabit nec consurget de somno suo 29 quis mihi hoc tribuat ut in inferno protegas me ut abscondas me donec pertranseat furor tuus et constituas mihi tempus in quo recorderis mei