Job 21
Job chapter 21 from the Latin Vulgate
1 vocabis et ego respondebo tibi operi manuum tuarum porriges dexteram 2 tu quidem gressus meos dinumerasti sed parces peccatis meis 3 signasti quasi in sacculo delicta mea sed curasti iniquitatem meam 4 mons cadens defluet et saxum transfertur de loco suo 5 lapides excavant aquae et adluvione paulatim terra consumitur et homines ergo similiter perdes 6 roborasti eum paululum ut in perpetuum pertransiret inmutabis faciem eius et emittes eum 7 sive nobiles fuerint filii eius sive ignobiles non intelleget 8 attamen caro eius dum vivet dolebit et anima illius super semet ipso lugebit 10 respondens autem Eliphaz Themanites dixit 11 numquid sapiens respondebit quasi in ventum loquens et implebit ardore stomachum suum 12 arguis verbis eum qui non est aequalis tui et loqueris quod tibi non expedit 13 quantum in te est evacuasti timorem et tulisti preces coram Deo 14 docuit enim iniquitas tua os tuum et imitaris linguam blasphemantium 15 condemnabit te os tuum et non ego et labia tua respondebunt tibi 16 numquid primus homo tu natus es et ante colles formatus 17 numquid consilium Dei audisti et inferior te erit eius sapientia 18 quid nosti quod ignoremus quid intellegis quod nesciamus 19 et senes et antiqui sunt in nobis multo vetustiores quam patres tui 20 numquid grande est ut consoletur te Deus sed verba tua prava hoc prohibent 21 quid te elevat cor tuum et quasi magna cogitans adtonitos habes oculos 22 quid tumet contra Deum spiritus tuus ut proferas de ore huiuscemodi sermones 23 quid est homo ut inmaculatus sit et ut iustus appareat natus de muliere 24 ecce inter sanctos eius nemo inmutabilis et caeli non sunt mundi in conspectu eius 25 quanto magis abominabilis et inutilis homo qui bibit quasi aquas iniquitatem 26 ostendam tibi audi me quod vidi narrabo tibi 27 sapientes confitentur et non abscondunt patres suos 28 quibus solis data est terra et non transibit alienus per eos 29 cunctis diebus suis impius superbit et numerus annorum incertus est tyrannidis eius 30 sonitus terroris semper in auribus illius et cum pax sit ille insidias suspicatur 31 non credit quod reverti possit de tenebris circumspectans undique gladium 32 cum se moverit ad quaerendum panem novit quod paratus sit in manu eius tenebrarum dies 33 terrebit eum tribulatio et angustia vallabit eum sicut regem qui praeparatur ad proelium 34 tetendit enim adversus Deum manum suam et contra Omnipotentem roboratus est