Job 22
Job chapter 22 from the Latin Vulgate
1 operuit faciem eius crassitudo et de lateribus eius arvina dependet 2 habitavit in civitatibus desolatis et in domibus desertis quae in tumulos sunt redactae 3 non ditabitur nec perseverabit substantia eius nec mittet in terra radicem suam 4 non recedet de tenebris ramos eius arefaciet flamma et auferetur spiritu oris sui 5 non credat frustra errore deceptus quod aliquo pretio redimendus sit 6 antequam dies eius impleantur peribit et manus eius arescet 7 laedetur quasi vinea in primo flore botrus eius et quasi oliva proiciens florem suum 8 congregatio enim hypocritae sterilis et ignis devorabit tabernacula eorum qui munera libenter accipiunt 9 concepit dolorem et peperit iniquitatem et uterus eius praeparat dolos 11 respondens autem Iob dixit 12 audivi frequenter talia consolatores onerosi omnes vos estis 13 numquid habebunt finem verba ventosa aut aliquid tibi molestum est si loquaris 14 poteram et ego similia vestri loqui atque utinam esset anima vestra pro anima mea 15 consolarer et ego vos sermonibus et moverem caput meum super vos 16 roborarem vos ore meo et moverem labia quasi parcens vobis 17 sed quid agam si locutus fuero non quiescet dolor meus et si tacuero non recedet a me 18 nunc autem oppressit me dolor meus et in nihili redacti sunt omnes artus mei 19 rugae meae testimonium dicunt contra me et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam contradicens mihi 20 collegit furorem suum in me et comminans mihi infremuit contra me dentibus suis hostis meus terribilibus oculis me intuitus est 21 aperuerunt super me ora sua exprobrantes percusserunt maxillam meam satiati sunt poenis meis 22 conclusit me Deus apud iniquum et manibus impiorum me tradidit 23 ego ille quondam opulentus repente contritus sum tenuit cervicem meam confregit me et posuit sibi quasi in signum 24 circumdedit me lanceis suis convulneravit lumbos meos non pepercit et effudit in terra viscera mea 25 concidit me vulnere super vulnus inruit in me quasi gigans 26 saccum consui super cutem meam et operui cinere cornu meum 27 facies mea intumuit a fletu et palpebrae meae caligaverunt 28 haec passus sum absque iniquitate manus meae cum haberem mundas ad Deum preces 29 terra ne operias sanguinem meum neque inveniat locum in te latendi clamor meus 30 ecce enim in caelo testis meus et conscius meus in excelsis