Job 23

Job chapter 23 from the Latin Vulgate

1 atque utinam sic iudicaretur vir cum Deo quomodo iudicatur filius hominis cum collega suo 2 ecce enim breves anni transeunt et semitam per quam non revertar ambulo 4 spiritus meus adtenuabitur dies mei breviabuntur et solum mihi superest sepulchrum 5 non peccavi et in amaritudinibus moratur oculus meus 6 libera me et pone iuxta te et cuiusvis manus pugnet contra me 7 cor eorum longe fecisti a disciplina et propterea non exaltabuntur 8 praedam pollicetur sociis et oculi filiorum eius deficient 9 posuit me quasi in proverbium vulgi et exemplum sum coram eis 10 caligavit ab indignatione oculus meus et membra mea quasi in nihili redacta sunt 11 stupebunt iusti super hoc et innocens contra hypocritam suscitabitur 12 et tenebit iustus viam suam et mundis manibus addet fortitudinem 13 igitur vos omnes convertimini et venite et non inveniam in vobis ullum sapientem 14 dies mei transierunt cogitationes meae dissipatae sunt torquentes cor meum 15 noctem verterunt in diem et rursum post tenebras spero lucem 16 si sustinuero infernus domus mea est in tenebris stravi lectulum meum 17 putredini dixi pater meus es mater mea et soror mea vermibus