Job 24
Job chapter 24 from the Latin Vulgate
1 in profundissimum infernum descendent omnia mea putasne saltim ibi erit requies mihi 3 respondens autem Baldad Suites dixit 4 usque ad quem finem verba iactabitis intellegite prius et sic loquamur 5 quare reputati sumus ut iumenta et sorduimus coram vobis 6 qui perdis animam tuam in furore tuo numquid propter te derelinquetur terra et transferentur rupes de loco suo 7 nonne lux impii extinguetur nec splendebit flamma ignis eius 8 lux obtenebrescet in tabernaculo illius et lucerna quae super eum est extinguetur 9 artabuntur gressus virtutis eius et praecipitabit eum consilium suum 10 inmisit enim in rete pedes suos et in maculis eius ambulat 11 tenebitur planta illius laqueo et exardescet contra eum sitis 12 abscondita est in terra pedica eius et decipula illius super semitam 13 undique terrebunt eum formidines et involvent pedes eius 14 adtenuetur fame robur eius et inedia invadat costas illius 15 devoret pulchritudinem cutis eius consumat brachia illius primogenita mors 16 avellatur de tabernaculo suo fiducia eius et calcet super eum quasi rex interitus 17 habitent in tabernaculo illius socii eius qui non est aspergatur in tabernaculo eius sulphur 18 deorsum radices eius siccentur sursum autem adteratur messis eius 19 memoria illius pereat de terra et non celebretur nomen eius in plateis 20 expellet eum de luce in tenebras et de orbe transferet eum 21 non erit semen eius neque progenies in populo suo nec ullae reliquiae in regionibus eius 22 in die eius stupebunt novissimi et primos invadet horror 23 haec sunt ergo tabernacula iniqui et iste locus eius qui ignorat Deum 25 respondens autem Iob dixit