Job 26

Job chapter 26 from the Latin Vulgate

1 destruxit me undique et pereo et quasi evulsae arbori abstulit spem meam 2 iratus est contra me furor eius et sic me habuit quasi hostem suum 3 simul venerunt latrones eius et fecerunt sibi viam per me et obsederunt in gyro tabernaculum meum 4 fratres meos longe fecit a me et noti mei quasi alieni recesserunt a me 5 dereliquerunt me propinqui mei et qui me noverant obliti sunt mei 6 inquilini domus meae et ancillae meae sicut alienum habuerunt me et quasi peregrinus fui in oculis eorum 7 servum meum vocavi et non respondit ore proprio deprecabar illum 8 halitum meum exhorruit uxor mea et orabam filios uteri mei 9 stulti quoque despiciebant me et cum ab eis recessissem detrahebant mihi 10 abominati sunt me quondam consiliarii mei et quem maxime diligebam aversatus est me 11 pelli meae consumptis carnibus adhesit os meum et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos 12 miseremini mei miseremini mei saltim vos amici mei quia manus Domini tetigit me 13 quare persequimini me sicut Deus et carnibus meis saturamini 14 quis mihi tribuat ut scribantur sermones mei quis mihi det ut exarentur in libro