Job 27
Job chapter 27 from the Latin Vulgate
1 scio enim quod redemptor meus vivat et in novissimo de terra surrecturus sim 2 et rursum circumdabor pelle mea et in carne mea videbo Deum 3 quem visurus sum ego ipse et oculi mei conspecturi sunt et non alius reposita est haec spes mea in sinu meo 4 quare ergo nunc dicitis persequamur eum et radicem verbi inveniamus contra eum 5 fugite ergo a facie gladii quoniam ultor iniquitatum gladius est et scitote esse iudicium 7 respondens autem Sophar Naamathites dixit 8 idcirco cogitationes meae variae succedunt sibi et mens in diversa rapitur 9 doctrinam qua me arguis audiam et spiritus intellegentiae meae respondebit mihi 10 hoc scio a principio ex quo positus est homo super terram 11 quod laus impiorum brevis sit et gaudium hypocritae ad instar puncti 12 si ascenderit usque ad caelum superbia eius et caput eius nubes tetigerit 13 quasi sterquilinium in fine perdetur et qui eum viderant dicent ubi est 14 velut somnium avolans non invenietur transiet sicut visio nocturna 15 oculus qui eum viderat non videbit neque ultra intuebitur eum locus suus 16 filii eius adterentur egestate et manus illius reddent ei dolorem suum 17 ossa eius implebuntur vitiis adulescentiae eius et cum eo in pulverem dormient 18 cum enim dulce fuerit in ore eius malum abscondet illud sub lingua sua 19 parcet illi et non derelinquet illud et celabit in gutture suo 20 panis eius in utero illius vertetur in fel aspidum intrinsecus 21 divitias quas devoravit evomet et de ventre illius extrahet eas Deus 22 caput aspidum suget occidet eum lingua viperae 23 non videat rivulos fluminis torrentes mellis et butyri