Job 28
Job chapter 28 from the Latin Vulgate
1 quoniam confringens nudavit pauperes domum rapuit et non aedificavit eam 2 nec est satiatus venter eius et cum habuerit quae cupierat possidere non poterit 3 non remansit de cibo eius et propterea nihil permanebit de bonis eius 4 cum satiatus fuerit artabitur aestuabit et omnis dolor inruet in eum 5 utinam impleatur venter eius ut emittat in eum iram furoris sui et pluat super illum bellum suum 6 fugiet arma ferrea et inruet in arcum aereum 7 eductus et egrediens de vagina sua et fulgurans in amaritudine sua vadent et venient super eum horribiles 8 omnes tenebrae absconditae sunt in occultis eius devorabit eum ignis qui non succenditur adfligetur relictus in tabernaculo suo 9 revelabunt caeli iniquitatem eius et terra consurget adversus eum 10 apertum erit germen domus illius detrahetur in die furoris Dei 11 haec est pars hominis impii a Deo et hereditas verborum eius a Domino 13 respondens autem Iob dixit 14 audite quaeso sermones meos et agetis paenitentiam 15 sustinete me ut et ego loquar et post mea si videbitur verba ridete 16 numquid contra hominem disputatio mea est ut merito non debeam contristari 17 adtendite me et obstupescite et superponite digitum ori vestro 18 et ego quando recordatus fuero pertimesco et concutit carnem meam tremor 19 quare ergo impii vivunt sublevati sunt confortatique divitiis 20 semen eorum permanet coram eis propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum 21 domus eorum securae sunt et pacatae et non est virga Dei super illos 22 bos eorum concepit et non abortit vacca peperit et non est privata fetu suo 23 egrediuntur quasi greges parvuli eorum et infantes eorum exultant lusibus 24 tenent tympanum et citharam et gaudent ad sonitum organi 25 ducunt in bonis dies suos et in puncto ad inferna descendunt 26 qui dixerunt Deo recede a nobis et scientiam viarum tuarum nolumus 27 quid est Omnipotens ut serviamus ei et quid nobis prodest si oraverimus illum 28 verumtamen quia non sunt in manu eorum bona sua consilium impiorum longe sit a me