Job 29

Job chapter 29 from the Latin Vulgate

1 erunt sicut paleae ante faciem venti et sicut favilla quam turbo dispergit 2 Deus servabit filiis illius dolorem patris et cum reddiderit tunc sciet 3 videbunt oculi eius interfectionem suam et de furore Omnipotentis bibet 4 quid enim ad eum pertinet de domo sua post se et si numerus mensuum eius dimidietur 5 numquid Deum quispiam docebit scientiam qui excelsos iudicat 6 iste moritur robustus et sanus dives et felix 7 viscera eius plena sunt adipe et medullis ossa illius inrigantur 8 alius vero moritur in amaritudine animae absque ullis opibus 9 et tamen simul in pulverem dormient et vermes operient eos 10 certe novi cogitationes vestras et sententias contra me iniquas 11 dicitis enim ubi est domus principis et ubi tabernacula impiorum 12 interrogate quemlibet de viatoribus et haec eadem eum intellegere cognoscetis 13 quia in diem perditionis servabitur malus et ad diem furoris ducitur 14 quis arguet coram eo viam eius et quae fecit quis reddet illi 15 ipse ad sepulchra ducetur et in congerie mortuorum vigilabit 16 dulcis fuit glareis Cocyti et post se omnem hominem trahet et ante se innumerabiles 17 quomodo igitur consolamini me frustra cum responsio vestra repugnare ostensa sit veritati 19 respondens autem Eliphaz Themanites dixit 20 numquid Deo conparari potest homo etiam cum perfectae fuerit scientiae 21 quid prodest Deo si iustus fueris aut quid ei confers si inmaculata fuerit via tua 22 numquid timens arguet te et veniet tecum in iudicium 23 et non propter malitiam tuam plurimam et infinitas iniquitates tuas 24 abstulisti enim pignus fratrum tuorum sine causa et nudos spoliasti vestibus 25 aquam lasso non dedisti et esurienti subtraxisti panem