Job 3

Job chapter 3 from the Latin Vulgate

1 susceperuntque Iudaei in sollemnem ritum cuncta quae eo tempore facere coeperant et quae Mardocheus litteris facienda mandaverat 2 Aman enim filius Amadathi stirpis Agag hostis et adversarius Iudaeorum cogitavit contra eos malum ut occideret illos atque deleret et misit phur quod nostra lingua vertitur in sortem 3 et postea ingressa est Hester ad regem obsecrans ut conatus eius litteris regis irriti fierent et malum quod contra Iudaeos cogitaverat reverteretur in caput eius denique et ipsum et filios eius adfixerunt cruci 4 atque ex illo tempore dies isti appellati sunt Phurim id est Sortium eo quod phur id est sors in urnam missa fuerit et cuncta quae gesta sunt epistulae id est libri huius volumine continentur 5 quaeque sustinuerint et quae deinceps inmutata sint suscepere Iudaei super se et semen suum et super cunctos qui religioni eorum voluerint copulari ut nulli liceat duos hos dies absque sollemnitate transigere quam scriptura testatur et certa expetunt tempora annis sibi iugiter succedentibus 6 isti sunt dies quos nulla umquam delebit oblivio et per singulas generationes cunctae in toto orbe provinciae celebrabunt nec est ulla civitas in qua dies Phurim id est Sortium non observentur a Iudaeis et ab eorum progenie quae his caerimoniis obligata est 7 scripseruntque Hester regina filia Abiahil et Mardocheus Iudaeus etiam secundam epistulam ut omni studio dies ista sollemnis sanciretur in posterum 8 et miserunt ad omnes Iudaeos qui in centum viginti septem regis Asueri provinciis versabantur ut haberent pacem et susciperent veritatem 9 observantes dies Sortium et suo tempore cum gaudio celebrarent sicut constituerat Mardocheus et Hester et illi observanda susceperant a se et a semine suo ieiunia atque clamores et Sortium dies 10 et omnia quae libri huius qui vocatur Hester historia continentur 12 rex vero Asuerus omnem terram et cunctas maris insulas fecit tributarias 13 cuius fortitudo et imperium et dignitas atque sublimitas qua exaltavit Mardocheum scripta sunt in libris Medorum atque Persarum 14 et quomodo Mardochaeus Iudaici generis secundus a rege Assuero fuerit et magnus apud Iudaeos et acceptabilis plebi fratrum suorum quaerens bona populo suo et loquens ea quae ad pacem seminis sui pertinerent 15 Dixitque Mardochaeus A Deo facta sunt ista 16 Recordatus sum somnii quod videram haec eadem significantis nec eorum quidquam irritum fuit 17 Parvus fons qui crevit in fluvium et in lucem solemque conversus est et in aquas plurimas redundavit Esther est quam rex accepit uxorem et voluit esse reginam 18 Duo autem dracones ego sum et Aman 19 Gentes quae convenerant hi sunt qui conati sunt delere nomen Iudaeorum 20 Gens autem mea Israel est quae clamavit ad Dominum et salvum fecit Dominus populum suum liberavitque nos ab omnibus malis et fecit signa magna atque portenta inter Gentes 21 et duas sortes esse praecepit unam Populi Dei et alteram cunctarum Gentium 22 Venitque utraque sors in statutum ex illo iam tempore diem coram Deo universis gentibus 23 et recordatus est Dominus populi sui ac misertus est hereditatis suae 24 Et observabuntur dies isti in mense Adar quartadecima et quintadecima die eiusdem mensis cum omni studio et gaudio in unum coetum populi congregati in cunctas deinceps generationes populi Israel 26 Anno quarto regnantibus Ptolemaeo et Cleopatra attulerunt Dosithaeus qui se Sacerdotem et Levitici generis ferebat et Ptolemaeus filius eius hanc epistolam phurim quam dixerunt interpretatum esse Lysimachum Ptolemaei filium in IerusalemCf Est 1,1