Job 30

Job chapter 30 from the Latin Vulgate

1 viduas dimisisti vacuas et lacertos pupillorum comminuisti 2 propterea circumdatus es laqueis et conturbat te formido subita 3 et putabas te tenebras non visurum et impetu aquarum inundantium non oppressurum 4 an cogitas quod Deus excelsior caelo et super stellarum vertices sublimetur 5 et dicis quid enim novit Deus et quasi per caliginem iudicat 6 nubes latibulum eius nec nostra considerat et circa cardines caeli perambulat 7 numquid semitam saeculorum custodire cupis quam calcaverunt viri iniqui 8 qui sublati sunt ante tempus suum et fluvius subvertit fundamentum eorum 9 qui dicebant Deo recede a nobis et quasi nihil possit facere Omnipotens aestimabant eum 10 cum ille implesset domos eorum bonis quorum sententia procul sit a me 11 videbunt iusti et laetabuntur et innocens subsannabit eos 12 nonne succisa est erectio eorum et reliquias eorum devoravit ignis 13 adquiesce igitur ei et habeto pacem et per haec habebis fructus optimos 14 suscipe ex ore illius legem et pone sermones eius in corde tuo 15 si reversus fueris ad Omnipotentem aedificaberis et longe facies iniquitatem a tabernaculo tuo 16 dabit pro terra silicem et pro silice torrentes aureos 17 eritque Omnipotens contra hostes tuos et argentum coacervabitur tibi 18 tunc super Omnipotentem deliciis afflues et elevabis ad Deum faciem tuam 19 rogabis eum et exaudiet te et vota tua reddes 20 decernes rem et veniet tibi et in viis tuis splendebit lumen 21 qui enim humiliatus fuerit erit in gloria et qui inclinaverit oculos suos ipse salvabitur 22 salvabitur innocens salvabitur autem munditia manuum suarum 24 respondens autem Iob dixit 25 nunc quoque in amaritudine est sermo meus et manus plagae meae adgravata est super gemitum meum 26 quis mihi tribuat ut cognoscam et inveniam illum et veniam usque ad solium eius 27 ponam coram eo iudicium et os meum replebo increpationibus 28 ut sciam verba quae mihi respondeat et intellegam quid loquatur mihi 29 nolo multa fortitudine contendat mecum nec magnitudinis suae mole me premat 30 proponat aequitatem contra me et perveniat ad victoriam iudicium meum 31 si ad orientem iero non apparet si ad occidentem non intellegam eum