Job 31

Job chapter 31 from the Latin Vulgate

1 ipse vero scit viam meam et probavit me quasi aurum quod per ignem transit 2 vestigia eius secutus est pes meus viam eius custodivi et non declinavi ex ea 3 a mandatis labiorum eius non recessi et in sinu meo abscondi verba oris eius 4 ipse enim solus est et nemo avertere potest cogitationem eius et anima eius quodcumque voluerit hoc facit 5 cum expleverit in me voluntatem suam et alia multa similia praesto sunt ei 6 et idcirco a facie eius turbatus sum et considerans eum timore sollicitor 7 Deus mollivit cor meum et Omnipotens conturbavit me 8 non enim perii propter inminentes tenebras nec faciem meam operuit caligo 10 ab Omnipotente non sunt abscondita tempora qui autem noverunt eum ignorant dies illius 11 alii terminos transtulerunt diripuerunt greges et paverunt eos 12 asinum pupillorum abigerunt et abstulerunt pro pignore bovem viduae 13 subverterunt pauperum viam et oppresserunt pariter mansuetos terrae 14 alii quasi onagri in deserto egrediuntur ad opus suum vigilantesque ad praedam praeparant panem liberis 15 agrum non suum demetunt et vineam eius quem vi oppresserunt vindemiant 16 nudos dimittunt homines indumenta tollentes quibus non est operimentum in frigore 17 quos imbres montium rigant et non habentes velamen amplexantur lapides 18 vim fecerunt depraedantes pupillos et vulgum pauperem spoliaverunt 19 nudis et incedentibus absque vestitu et esurientibus tulerunt spicas 20 inter acervos eorum meridiati sunt qui calcatis torcularibus sitiunt 21 de civitatibus fecerunt viros gemere et anima vulneratorum clamavit et Deus inultum abire non patitur 22 ipsi fuerunt rebelles luminis nescierunt vias eius nec reversi sunt per semitas illius 23 mane primo consurgit homicida interficit egenum et pauperem per noctem vero erit quasi fur 24 oculus adulteri observat caliginem dicens non me videbit oculus et operiet vultum suum 25 perfodit in tenebris domos sicut in die condixerant sibi et ignoraverunt lucem 26 si subito apparuerit aurora arbitrantur umbram mortis et sic in tenebris quasi in luce ambulant 27 levis est super faciem aquae maledicta sit pars eius in terra nec ambulet per viam vinearum 28 ad nimium calorem transeat ab aquis nivium et usque ad inferos peccatum illius 29 obliviscatur eius misericordia dulcedo illius vermes non sit in recordatione sed conteratur quasi lignum infructuosum 30 pavit enim sterilem et quae non parit et viduae bene non fecit 31 detraxit fortes in fortitudine sua et cum steterit non credet vitae suae 32 dedit ei Deus locum paenitentiae et ille abutitur eo in superbiam oculi autem eius sunt in viis illius 33 elevati sunt ad modicum et non subsistent et humiliabuntur sicut omnia et auferentur et sicut summitates spicarum conterentur 34 quod si non est ita quis me potest arguere esse mentitum et ponere ante Deum verba mea 36 respondens autem Baldad Suites dixit 37 potestas et terror apud eum est qui facit concordiam in sublimibus suis 38 numquid est numerus militum eius et super quem non surget lumen illius 39 numquid iustificari potest homo conparatus Deo aut apparere mundus natus de muliere 40 ecce etiam luna non splendet et stellae non sunt mundae in conspectu eius