Job 32
Job chapter 32 from the Latin Vulgate
2 respondens autem Iob dixit 3 cuius adiutor es numquid inbecilli et sustentas brachium eius qui non est fortis 4 cui dedisti consilium forsitan illi qui non habet sapientiam et prudentiam tuam ostendisti plurimam 5 quem docere voluisti nonne eum qui fecit spiramen tuum 6 ecce gigantes gemunt sub aquis et qui habitant cum eis 7 nudus est inferus coram illo et nullum est operimentum perditioni 8 qui extendit aquilonem super vacuum et adpendit terram super nihili 9 qui ligat aquas in nubibus suis ut non erumpant pariter deorsum 10 qui tenet vultum solii sui et expandit super illud nebulam suam 11 terminum circumdedit aquis usque dum finiantur lux et tenebrae 12 columnae caeli contremescunt et pavent ad nutum eius 13 in fortitudine illius repente maria congregata sunt et prudentia eius percussit superbum 14 spiritus eius ornavit caelos et obsetricante manu eius eductus est coluber tortuosus 15 ecce haec ex parte dicta sunt viarum eius et cum vix parvam stillam sermonis eius audierimus quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueri 17 addidit quoque Iob adsumens parabolam suam et dixit 18 vivit Deus qui abstulit iudicium meum et Omnipotens qui ad amaritudinem adduxit animam meam 19 quia donec superest halitus in me et spiritus Dei in naribus meis 20 non loquentur labia mea iniquitatem nec lingua mea meditabitur mendacium 21 absit a me ut iustos vos esse iudicem donec deficiam non recedam ab innocentia mea 22 iustificationem meam quam coepi tenere non deseram nec enim reprehendit me cor meum in omni vita mea