Job 33

Job chapter 33 from the Latin Vulgate

1 quae enim spes est hypocritae si avare rapiat et non liberet Deus animam eius 2 numquid clamorem eius Deus audiet cum venerit super illum angustia 3 aut poterit in Omnipotente delectari et invocare Deum in omni tempore 4 docebo vos per manum Dei quae Omnipotens habeat nec abscondam 5 ecce vos omnes nostis et quid sine causa vana loquimini 6 haec est pars hominis impii apud Deum et hereditas violentorum quam ab Omnipotente suscipient 7 si multiplicati fuerint filii eius in gladio erunt et nepotes eius non saturabuntur pane 8 qui reliqui fuerint ex eo sepelientur in interitu et viduae illius non plorabunt 9 si conportaverit quasi terram argentum et sicut lutum praeparaverit vestimenta 10 praeparabit quidem sed iustus vestietur illis et argentum innocens dividet 11 aedificavit sicut tinea domum suam et sicut custos fecit umbraculum 12 dives cum dormierit nihil secum auferet aperit oculos suos et nihil inveniet 13 adprehendit eum quasi aqua inopia nocte opprimet eum tempestas 14 tollet eum ventus urens et auferet et velut turbo rapiet eum de loco suo 15 et mittet super eum et non parcet de manu eius fugiens fugiet 16 stringet super eum manus suas et sibilabit super illum intuens locum eius 18 habet argentum venarum suarum principia et auro locus est in quo conflatur 19 ferrum de terra tollitur et lapis solutus calore in aes vertitur 20 tempus posuit tenebris et universorum finem ipse considerat lapidem quoque caliginis et umbram mortis 21 dividit torrens a populo peregrinante eos quos oblitus est pes egentis hominum et invios 22 terra de qua oriebatur panis in loco suo igne subversa est 23 locus sapphyri lapides eius et glebae illius aurum 24 semitam ignoravit avis nec intuitus est oculus vulturis 25 non calcaverunt eam filii institorum nec pertransivit per eam leaena 26 ad silicem extendit manum suam subvertit a radicibus montes 27 in petris rivos excidit et omne pretiosum vidit oculus eius 28 profunda quoque fluviorum scrutatus est et abscondita produxit in lucem 29 sapientia vero ubi invenitur et quis est locus intellegentiae 30 nescit homo pretium eius nec invenitur in terra suaviter viventium 31 abyssus dicit non est in me et mare loquitur non est mecum 32 non dabitur aurum obrizum pro ea nec adpendetur argentum in commutatione eius 33 non conferetur tinctis Indiae coloribus nec lapidi sardonico pretiosissimo vel sapphyro