Job 34
Job chapter 34 from the Latin Vulgate
1 excelsa et eminentia non memorabuntur conparatione eius trahitur autem sapientia de occultis 2 non adaequabitur ei topazium de Aethiopia nec tincturae mundissimae conponetur 3 unde ergo sapientia veniet et quis est locus intellegentiae 4 abscondita est ab oculis omnium viventium volucres quoque caeli latet 5 perditio et mors dixerunt auribus nostris audivimus famam eius 6 Deus intellegit viam eius et ipse novit locum illius 7 ipse enim fines mundi intuetur et omnia quae sub caelo sunt respicit 8 qui fecit ventis pondus et aquas adpendit mensura 9 quando ponebat pluviis legem et viam procellis sonantibus 10 tunc vidit illam et enarravit et praeparavit et investigavit 11 et dixit homini ecce timor Domini ipsa est sapientia et recedere a malo intellegentia 13 addidit quoque Iob adsumens parabolam suam et dixit 14 quis mihi tribuat ut sim iuxta menses pristinos secundum dies quibus Deus custodiebat me 15 quando splendebat lucerna eius super caput meum et ad lumen eius ambulabam in tenebris 16 sicut fui in diebus adulescentiae meae quando secreto Deus erat in tabernaculo meo 17 quando erat Omnipotens mecum et in circuitu meo pueri mei 18 quando lavabam pedes meos butyro et petra fundebat mihi rivos olei 19 quando procedebam ad portam civitatis et in platea parabant cathedram mihi 20 videbant me iuvenes et abscondebantur et senes adsurgentes stabant 21 principes cessabant loqui et digitum superponebant ori suo 22 vocem suam cohibebant duces et lingua eorum gutturi suo adherebat 23 auris audiens beatificabat me et oculus videns testimonium reddebat mihi 24 quod liberassem pauperem vociferantem et pupillum cui non esset adiutor 25 benedictio perituri super me veniebat et cor viduae consolatus sum 26 iustitia indutus sum et vestivit me sicut vestimento et diademate iudicio meo 27 oculus fui caeco et pes claudo 28 pater eram pauperum et causam quam nesciebam diligentissime investigabam 29 conterebam molas iniqui et de dentibus illius auferebam praedam 30 dicebamque in nidulo meo moriar et sicut palma multiplicabo dies 31 radix mea aperta est secus aquas et ros morabitur in messione mea 32 gloria mea semper innovabitur et arcus meus in manu mea instaurabitur 33 qui me audiebant expectabant sententiam et intenti tacebant ad consilium meum 34 verbis meis addere nihil audebant et super illos stillabat eloquium meum 35 expectabant me sicut pluviam et os suum aperiebant quasi ad imbrem serotinum 36 si quando ridebam ad eos non credebant et lux vultus mei non cadebat in terram 37 si voluissem ire ad eos sedebam primus cumque sederem quasi rex circumstante exercitu eram tamen maerentium consolator