Job 35

Job chapter 35 from the Latin Vulgate

1 nunc autem derident me iuniores tempore quorum non dignabar patres ponere cum canibus gregis mei 2 quorum virtus manuum erat mihi pro nihilo et vita ipsa putabantur indigni 3 egestate et fame steriles qui rodebant in solitudine squalentes calamitate et miseria 4 et mandebant herbas et arborum cortices et radix iuniperorum erat cibus eorum 5 qui de convallibus ista rapientes cum singula repperissent ad ea cum clamore currebant 6 in desertis habitabant torrentium et in cavernis terrae vel super glaream 7 qui inter huiuscemodi laetabantur et esse sub sentibus delicias conputabant 8 filii stultorum et ignobilium et in terra penitus non parentes 9 nunc in eorum canticum versus sum et factus sum eis proverbium 10 abominantur me et longe fugiunt a me et faciem meam conspuere non verentur 11 faretram enim suam aperuit et adflixit me et frenum posuit in os meum 12 ad dexteram orientis calamitatis meae ilico surrexerunt pedes meos subverterunt et oppresserunt quasi fluctibus semitis suis 13 dissipaverunt itinera mea insidiati sunt mihi et praevaluerunt et non fuit qui ferret auxilium 14 quasi rupto muro et aperta ianua inruerunt super me et ad meas miserias devoluti sunt 15 redactus sum in nihili abstulisti quasi ventus desiderium meum et velut nubes pertransiit salus mea 16 nunc autem in memet ipso marcescit anima mea et possident me dies adflictionis