Job 37

Job chapter 37 from the Latin Vulgate

1 si non benedixerunt mihi latera eius et de velleribus ovium mearum calefactus est 2 si levavi super pupillum manum meam etiam cum viderem me in porta superiorem 3 umerus meus a iunctura sua cadat et brachium meum cum suis ossibus confringatur 4 semper enim quasi tumentes super me fluctus timui Deum et pondus eius ferre non potui 5 si putavi aurum robur meum et obrizae dixi fiducia mea 6 si laetatus sum super multis divitiis meis et quia plurima repperit manus mea 7 si vidi solem cum fulgeret et lunam incedentem clare 8 et lactatum est in abscondito cor meum et osculatus sum manum meam ore meo 9 quae est iniquitas maxima et negatio contra Deum altissimum 10 si gavisus sum ad ruinam eius qui me oderat et exultavi quod invenisset eum malum 11 non enim dedi ad peccandum guttur meum ut expeterem maledicens animam eius 12 si non dixerunt viri tabernaculi mei quis det de carnibus eius ut saturemur 13 foris non mansit peregrinus ostium meum viatori patuit 14 si abscondi quasi homo peccatum meum et celavi in sinu meo iniquitatem meam 15 si expavi ad multitudinem nimiam et despectio propinquorum terruit me et non magis tacui nec egressus sum ostium 16 quis mihi tribuat auditorem ut desiderium meum Omnipotens audiat et librum scribat ipse qui iudicat 17 ut in umero meo portem illum et circumdem illum quasi coronam mihi 18 per singulos gradus meos pronuntiabo illum et quasi principi offeram eum 19 si adversum me terra mea clamat et cum ipsa sulci eius deflent 20 si fructus eius comedi absque pecunia et animam agricolarum eius adflixi 21 pro frumento oriatur mihi tribulus et pro hordeo spina finita sunt verba Iob 23 omiserunt autem tres viri isti respondere Iob eo quod iustus sibi videretur 24 et iratus indignatusque Heliu filius Barachel Buzites de cognatione Ram iratus est autem adversus Iob eo quod iustum se esse diceret coram Deo