Job 38
Job chapter 38 from the Latin Vulgate
1 igitur Heliu expectavit Iob loquentem eo quod seniores se essent qui loquebantur 2 cum autem vidisset quod tres respondere non potuissent iratus est vehementer 3 respondensque Heliu filius Barachel Buzites dixit iunior sum tempore vos autem antiquiores idcirco dimisso capite veritus sum indicare vobis meam sententiam 4 sperabam enim quod aetas prolixior loqueretur et annorum multitudo doceret sapientiam 5 sed ut video spiritus est in hominibus et inspiratio Omnipotentis dat intellegentiam 6 non sunt longevi sapientes nec senes intellegunt iudicium 7 ideo dicam audite me ostendam vobis etiam ego meam scientiam 8 expectavi enim sermones vestros audivi prudentiam vestram donec disceptaremini sermonibus 9 et donec putabam vos aliquid dicere considerabam sed ut video non est qui arguere possit Iob et respondere ex vobis sermonibus eius 10 ne forte dicatis invenimus sapientiam Deus proiecit eum non homo 11 nihil locutus est mihi et ego non secundum vestros sermones respondebo illi 12 extimuerunt non responderunt ultra abstuleruntque a se eloquia 13 quoniam igitur expectavi et non sunt locuti steterunt nec responderunt ultra 14 respondebo et ego partem meam et ostendam scientiam meam 15 plenus sum enim sermonibus et coartat me spiritus uteri mei 16 en venter meus quasi mustum absque spiraculo quod lagunculas novas disrumpit 17 loquar et respirabo paululum aperiam labia mea et respondebo 18 non accipiam personam viri et Deum homini non aequabo 19 nescio enim quamdiu subsistam et si post modicum tollat me factor meus 21 audi igitur Iob eloquia mea et omnes sermones meos ausculta 22 ecce aperui os meum loquatur lingua mea in faucibus meis 23 simplici corde meo sermones mei et sententiam labia mea puram loquentur 24 spiritus Dei fecit me et spiraculum Omnipotentis vivificavit me 25 si potes responde mihi et adversus faciem meam consiste 26 ecce et me sicut et te fecit Deus et de eodem luto ego quoque formatus sum 27 verumtamen miraculum meum non te terreat et eloquentia mea non sit tibi gravis 28 dixisti ergo in auribus meis et vocem verborum audivi 29 mundus sum ego absque delicto inmaculatus et non est iniquitas in me 30 quia querellas in me repperit ideo arbitratus est me inimicum sibi 31 posuit in nervo pedes meos custodivit omnes semitas meas 32 hoc est ergo in quo non es iustificatus respondebo tibi quia maior sit Deus homine 33 adversum eum contendis quod non ad omnia verba responderit tibi 34 semel loquitur Deus et secundo id ipsum non repetit 35 per somnium in visione nocturna quando inruit sopor super homines et dormiunt in lectulo 36 tunc aperit aures virorum et erudiens eos instruit disciplinam 37 ut avertat hominem ab his quae facit et liberet eum de superbia 38 eruens animam eius a corruptione et vitam illius ut non transeat in gladium 39 increpat quoque per dolorem in lectulo et omnia ossa eius marcescere facit 40 abominabilis ei fit in vita sua panis et animae illius cibus ante desiderabilis 41 tabescet caro eius et ossa quae tecta fuerant nudabuntur