Job 39

Job chapter 39 from the Latin Vulgate

1 si fuerit pro eo angelus loquens unum de milibus ut adnuntiet hominis aequitatem 2 miserebitur eius et dicet libera eum et non descendat in corruptionem inveni in quo ei propitier 3 consumpta est caro eius a suppliciis revertatur ad dies adulescentiae suae 4 deprecabitur Deum et placabilis ei erit et videbit faciem eius in iubilo et reddet homini iustitiam suam 5 respiciet homines et dicet peccavi et vere deliqui et ut eram dignus non recepi 6 liberavit animam suam ne pergeret in interitum sed vivens lucem videret 7 ecce haec omnia operatur Deus tribus vicibus per singulos 8 ut revocet animas eorum a corruptione et inluminet luce viventium 9 adtende Iob et audi me et tace dum ego loquar 10 si autem habes quod loquaris responde mihi loquere volo enim te apparere iustum 11 quod si non habes audi me tace et docebo te sapientiam 13 pronuntians itaque Heliu etiam haec locutus est 14 audite sapientes verba mea et eruditi auscultate me 15 auris enim verba probat et guttur escas gustu diiudicat 16 iudicium eligamus nobis et inter nos videamus quid sit melius 17 quia dixit Iob iustus sum et Deus subvertit iudicium meum 18 in iudicando enim me mendacium est violenta sagitta mea absque ullo peccato 19 quis est vir ut est Iob qui bibit subsannationem quasi aquam 20 qui graditur cum operantibus iniquitatem et ambulat cum viris impiis 21 dixit enim non placebit vir Deo etiam si cucurrerit cum eo 22 ideo viri cordati audite me absit a Deo impietas et ab Omnipotente iniquitas 23 opus enim hominis reddet ei et iuxta vias singulorum restituet 24 vere enim Deus non condemnabit frustra nec Omnipotens subvertet iudicium 25 quem constituit alium super terram aut quem posuit super orbem quem fabricatus est 26 si direxerit ad eum cor suum spiritum illius et flatum ad se trahet 27 deficiet omnis caro simul et homo in cinerem revertetur 28 si habes ergo intellectum audi quod dicitur et ausculta vocem eloquii mei 29 numquid qui non amat iudicium sanare potest et quomodo tu eum qui iustus est in tantum condemnas 30 qui dicit regi apostata qui vocat duces impios