Job 4
Job chapter 4 from the Latin Vulgate
1 homo Iudaeus qui habitabat in urbe Susis vir magnus et inter primos aulae regiae 2 Erat autem de eo numero captivorum quos transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis de Ierusalem cum Ieconia rege Iuda 3 et hoc eius somnium fuit Apparuerunt voces et tumultus et tonitrua et terraemotus et conturbatio super terram 4 et ecce duo dracones magni paratique contra se in praelium 5 Ad quorum clamorem cunctae concitatae sunt nationes ut pugnarent contra gentem iustorum 6 Fuitque dies illa tenebrarum et discriminis tribulationis et angustiae et ingens formido super terram 7 Conturbataque est gens iustorum timentium mala sua et praeparata ad mortem 8 Clamaveruntque ad Deum et illis vociferantibus fons parvus crevit in fluvium maximum et in aquas plurimas redundavit 9 Lux et sol ortus est et humiles exaltati sunt et devoraverunt inclytos 10 Quod cum vidisset Mardochaeus et surrexisset de strato cogitabat quid Deus facere vellet et fixum habebat in animo scire cupiens quid significaret somnium 12 Morabatur autem eo tempore in aula regis cum Bagatha et Thara eunuchis regis qui ianitores erant palatii 13 Cumque intellexisset cogitationes eorum et curas diligentius pervidisset didicit quod conarentur in regem Artaxerxem manus mittere et nunciavit super eo regi 14 Qui de utroque habita quaestione confessos iussit duci ad mortem 15 Rex autem quod gestum erat scripsit in commentariis sed et Mardochaeus rei memoriam litteris tradidit 16 Praecepitque ei rex ut in aula palatii moraretur datis ei pro delatione muneribus 17 Aman vero filius Amadathi bugaeus erat gloriosissimus coram rege et voluit nocere Mardochaeo et populo eius pro duobus eunuchis regis qui fuerant interfecti 19 Epistolae autem hoc exemplar fuit Rex maximus Artaxerxes ab India usque Aethiopiam centum vigintiseptem provinciarum principibus et ducibus qui eius imperio subiecti sunt salutem 20 Cum plurimis gentibus imperarem et universum orbem meae ditioni subiugassem volui nequaquam abuti potentiae magnitudine sed clementia et lenitate gubernare subiectos ut absque ullo terrore vitam silentio transigentes optata cunctis mortalibus pace fruerentur 21 Quaerente autem me a consiliariis meis quomodo posset hoc impleri unus qui sapientia et fide ceteros praecellebat et erat post regem secundus Aman nomine