Job 40

Job chapter 40 from the Latin Vulgate

1 subito morientur et in media nocte turbabuntur populi et pertransibunt et auferent violentum absque manu 2 oculi enim eius super vias hominum et omnes gressus eorum considerat 3 non sunt tenebrae et non est umbra mortis ut abscondantur ibi qui operantur iniquitatem 4 neque enim ultra in hominis potestate est ut veniat ad Deum in iudicium 5 conteret multos innumerabiles et stare faciet alios pro eis 6 novit enim opera eorum et idcirco inducet noctem et conterentur 7 quasi impios percussit eos in loco videntium 8 qui quasi de industria recesserunt ab eo et omnes vias eius intellegere noluerunt 9 ut pervenire facerent ad eum clamorem egeni et audiret vocem pauperum 10 ipso enim concedente pacem quis est qui condemnet ex quo absconderit vultum quis est qui contempletur eum et super gentem et super omnes homines 11 qui regnare facit hominem hypocritam propter peccata populi 12 quia ergo ego locutus sum ad Deum te quoque non prohibeo 13 si erravi tu doce me si iniquitatem locutus sum ultra non addam 14 numquid a te Deus expetit eam quia displicuit tibi tu enim coepisti loqui et non ego quod si quid nosti melius loquere 15 viri intellegentes loquantur mihi et vir sapiens audiat me 16 Iob autem stulte locutus est et verba illius non sonant disciplinam 17 pater mi probetur Iob usque ad finem ne desinas in hominibus iniquitatis 18 quia addit super peccata sua blasphemiam inter nos interim constringatur et tunc ad iudicium provocet sermonibus suis Deum 20 igitur Heliu haec rursum locutus est 21 numquid aequa tibi videtur tua cogitatio ut diceres iustior Deo sum 22 dixisti enim non tibi placet quod rectum est vel quid tibi proderit si ego peccavero 23 itaque ego respondebo sermonibus tuis et amicis tuis tecum 24 suspice caelum et intuere et contemplare aethera quod altior te sit