Job 41

Job chapter 41 from the Latin Vulgate

1 porro si iuste egeris quid donabis ei aut quid de manu tua accipiet 2 homini qui similis tui est nocebit impietas tua et filium hominis adiuvabit iustitia tua 3 propter multitudinem calumniatorum clamabunt et heiulabunt propter vim brachii tyrannorum 4 et non dixit ubi est Deus qui fecit me qui dedit carmina in nocte 5 qui docet nos super iumenta terrae et super volucres caeli erudit nos 6 ibi clamabunt et non exaudiet propter superbiam malorum 7 non ergo frustra audiet Deus et Omnipotens singulorum causas intuebitur 8 etiam cum dixeris non considerat iudicare coram eo et expecta eum 9 nunc enim non infert furorem suum nec ulciscitur scelus valde 10 ergo Iob frustra aperit os suum et absque scientia verba multiplicat 12 addens quoque Heliu haec locutus est 13 sustine me paululum et indicabo tibi adhuc enim habeo quod pro Deo loquar 14 repetam scientiam meam a principio et operatorem meum probabo iustum 15 vere enim absque mendacio sermones mei et perfecta scientia probabitur tibi 16 Deus potentes non abicit cum et ipse sit potens 17 sed non salvat impios et iudicium pauperibus tribuit 18 non aufert a iusto oculos suos et reges in solio conlocat in perpetuum et illi eriguntur 19 et si fuerint in catenis et vinciantur funibus paupertatis 20 indicabit eis opera eorum et scelera eorum quia violenti fuerint 21 revelabit quoque aurem eorum ut corripiat et loquetur ut revertantur ab iniquitate 22 si audierint et observaverint conplebunt dies suos in bono et annos suos in gloria 23 si autem non audierint transibunt per gladium et consumentur in stultitia 24 simulatores et callidi provocant iram Dei neque clamabunt cum vincti fuerint 25 morietur in tempestate anima eorum et vita eorum inter effeminatos 26 eripiet pauperem de angustia sua et revelabit in tribulatione aurem eius 27 igitur salvabit te de ore angusto latissime et non habentis fundamentum subter se requies autem mensae tuae erit plena pinguedine 28 causa tua quasi impii iudicata est causam iudiciumque recipies 29 non te ergo superet ira ut aliquem opprimas nec multitudo donorum inclinet te 30 depone magnitudinem tuam absque tribulatione et omnes robustos fortitudine 31 ne protrahas noctem ut ascendant populi pro eis 32 cave ne declines ad iniquitatem hanc enim coepisti sequi post miseriam 33 ecce Deus excelsus in fortitudine sua et nullus ei similis in legislatoribus 34 quis poterit scrutari vias eius aut quis ei dicere operatus es iniquitatem