Job 42

Job chapter 42 from the Latin Vulgate

1 omnes homines vident eum unusquisque intuetur procul 2 ecce Deus magnus vincens scientiam nostram numerus annorum eius inaestimabilis 3 qui aufert stillas pluviae et effundit imbres ad instar gurgitum 4 qui de nubibus fluunt quae praetexunt cuncta desuper 5 si voluerit extendere nubes quasi tentorium suum 6 et fulgurare lumine suo desuper cardines quoque maris operiet 7 per haec enim iudicat populos et dat escas multis mortalibus 8 in manibus abscondit lucem et praecipit ei ut rursus adveniat 9 adnuntiat de ea amico suo quod possessio eius sit et ad eam possit ascendere 11 super hoc expavit cor meum et emotum est de loco suo 12 audite auditionem in terrore vocis eius et sonum de ore illius procedentem 13 subter omnes caelos ipse considerat et lumen illius super terminos terrae 14 post eum rugiet sonitus tonabit voce magnitudinis suae et non investigabitur cum audita fuerit vox eius 15 tonabit Deus in voce sua mirabiliter qui facit magna et inscrutabilia 16 qui praecipit nivi ut descendat in terram et hiemis pluviis et imbri fortitudinis suae 17 qui in manu omnium hominum signat ut noverint singuli opera sua