Job 5
Job chapter 5 from the Latin Vulgate
1 Quod cum didicissemus videntes unam gentem rebellem adversus omne hominum genus perversis uti legibus nostrisque iussionibus contraire et turbare subiectarum nobis provinciarum pacem atque concordiam 2 iussimus ut quoscumque Aman qui omnibus provinciis praepositus est et secundus a rege et quem patris loco colimus monstraverit cum coniugibus ac liberis deleantur ab inimicis suis nullusque eorum misereatur quartadecima die duodecimi mensis Adar anni praesentis 3 ut nefarii homines uno die ad inferos descendentes reddant imperio nostro pacem quam turbaverant 4 Mardochaeus autem deprecatus est Dominum memor omnium operum eius 5 et dixit Domine Domine rex omnipotens in ditione enim tua cuncta sunt posita et non est qui possit tuae resistere voluntati si decreveris salvare Israel 6 Tu fecisti caelum et terram et quidquid caeli ambitu continetur 7 Dominus omnium es nec est qui resistat maiestati tuae 8 Cuncta nosti et scis quia non pro superbia et contumelia et aliqua gloriae cupiditate fecerim hoc ut non adorarem Aman superbissimum 9 Libenter enim pro salute Israel etiam vestigia pedum eius deosculari paratus essem 10 sed timui ne honorem Dei mei transferrem ad hominem et ne quemquam adorarem excepto Deo meo 11 Et nunc Domine rex Deus Abraham miserere populi tui quia volunt nos inimici nostri perdere et hereditatem tuam delere 12 Ne despicias partem tuam quam redemisti tibi de Aegypto 13 Exaudi deprecationem meam et propitius esto sorti et funiculo tuo et converte luctum nostrum in gaudium ut viventes laudemus nomen tuum Domine et ne claudas ora te canentium 14 Omnis quoque Israel pari mente et obsecratione clamavit ad Dominum eo quod eis certa mors impenderet 16 Esther quoque regina confugit ad Dominum pavens periculum quod imminebat 17 Cumque deposuisset vestes regias fletibus et luctui apta indumenta suscepit et pro unguentis variis cinere et stercore implevit caput et corpus suum humiliavit ieiuniis omniaque loca in quibus antea laetari consueverat crinium laceratione complevit 18 Et deprecabatur Dominum Deum Israel dicens Domine mi qui rex noster es solus adiuva me solitariam et cuius praeter te nullus est auxiliator alius 19 Periculum meum in manibus meis est 20 Audivi a patre meo quod tu Domine tulisses Israel de cunctis Gentibus et patres nostros ex omnibus retro maioribus suis ut possideres hereditatem sempiternam fecistique eis sicut locutus es 21 Peccavimus in conspectu tuo et idcirco tradidisti nos in manus inimicorum nostrorum 22 coluimus enim deos eorum Iustus es Domine 23 et nunc non eis sufficit quod durissima nos opprimunt servitute sed robur manuum suarum idolorum potentiae deputantes 24 volunt tua mutare promissa et delere hereditatem tuam et claudere ora laudantium te atque extinguere gloriam templi et altaris tui 25 ut aperiant ora Gentium et laudent idolorum fortitudinem et praedicent carnalem regem in sempiternum 26 Ne tradas Domine sceptrum tuum his qui non sunt ne rideant ad ruinam nostram sed converte consilium eorum super eos et eum qui in nos coepit saevire disperde 27 Memento Domine et ostende te nobis in tempore tribulationis nostrae et da mihi fiduciam Domine rex deorum et universae potestatis