Job 6
Job chapter 6 from the Latin Vulgate
1 Nos autem libera manu tua et adiuva me nullum aliud auxilium habentem nisi te Domine qui habes omnium scientiam 2 et nosti quia oderim gloriam iniquorum et detester cubile incircumcisorum et onmis alienigenae 3 Tu scis necessitatem meam quod abominer signum superbiae et gloriae meae quod est super caput meum in diebus ostentationis meae et detester illud quasi pannum menstruatae et non portem in diebus silentii mei 4 et quod non comederim in mensa Aman nec mihi placuerit convivium regis et non biberim vinum libaminum 5 et numquam laetata sit ancilla tua ex quo huc translata sum usque in praesentem diem nisi in te Domine Deus Abraham 6 Deus fortis super omnes exaudi vocem eorum qui nullam aliam spem habent et libera nos de manu iniquorum et erue me a timore meo 8 Et mandavit ei haud dubium quin esset Mardochaeus ut ingrederetur ad regem et rogaret pro populo suo et pro patria sua 9 Memorare inquit dierum humilitatis tuae quomodo nutrita sis in manu mea quia Aman secundus a rege locutus est contra nos in mortem 10 et tu invoca Dominum et loquere regi pro nobis et libera nos de morte 11 Die autem tertio deposuit vestimenta ornatus sui et circumdata est gloria sua 12 Cumque regio fulgeret habitu et invocasset omnium rectorem et salvatorem Deum assumpsit duas famulas 13 et super unam quidem innitebatur quasi prae deliciis et nimia teneritudine corpus suum ferre non sustinens 14 altera autem famularum sequebatur dominam defluentia in humum indumenta sustentans 15 Ipsa autem roseo colore vultum perfusa et gratis ac nitentibus oculis tristem celabat animum et nimio timore contractum 16 Ingressa igitur cuncta per ordinem ostia stetit contra regem ubi ille residebat super solium regni sui indutus vestibus regiis auroque fulgens et pretiosis lapidibus eratque terribilis aspectu 17 Cumque elevasset faciem et ardentibus oculis furorem pectoris indicasset regina corruit et in pallorem colore mutato lassum super ancillulam reclinavit caput 18 Convertitque Deus spiritum regis in mansuetudinem et festinus ac metuens exilivit de solio et sustentans eam ulnis suis donec rediret ad se his verbis blandiebatur 19 Quid habes Esther Ego sum frater tuus noli metuere 20 Non morieris non enim pro te sed pro omnibus haec lex constituta est 21 Accede igitur et tange sceptrum 22 Cumque illa reticeret tulit auream virgam et posuit super collum eius et osculatus est eam et ait Cur mihi non loqueris 23 Quae respondit Vidi te domine quasi Angelum Dei et conturbatum est cor meum prae timore gloriae tuae 24 Valde enim mirabilis es domine et facies tua plena est gratiarum 25 Cumque loqueretur rursus corruit et pene exanimata est 26 Rex autem turbabatur et omnes ministri eius consolabantur eam 28 Rex magnus Artaxerxes ab India usque Aethiopiam centum vigintiseptem provinciarum ducibus ac principibus qui nostrae iussioni obediunt salutem dicit 29 Multi bonitate principum et honore qui in eos collatus est abusi sunt in superbiam 30 et non solum subiectos regibus nituntur opprimere sed datam sibi gloriam non ferentes in ipsos qui dederunt moliuntur insidias