Job 9
Job chapter 9 from the Latin Vulgate
1 factum est autem cum quadam die venissent filii Dei et starent coram Domino venisset quoque Satan inter eos et staret in conspectu eius 2 ut diceret Dominus ad Satan unde venis qui respondens ait circuivi terram et perambulavi eam 3 et dixit Dominus ad Satan numquid considerasti servum meum Iob quod non sit ei similis in terra vir simplex et rectus timens Deum ac recedens a malo et adhuc retinens innocentiam tu autem commovisti me adversus eum ut adfligerem illum frustra 4 cui respondens Satan ait pellem pro pelle et cuncta quae habet homo dabit pro anima sua 5 alioquin mitte manum tuam et tange os eius et carnem et tunc videbis quod in facie benedicat tibi 6 dixit ergo Dominus ad Satan ecce in manu tua est verumtamen animam illius serva 7 egressus igitur Satan a facie Domini percussit Iob ulcere pessimo a planta pedis usque ad verticem eius 8 qui testa saniem deradebat sedens in sterquilinio 9 dixit autem illi uxor sua adhuc tu permanes in simplicitate tua benedic Deo et morere 10 qui ait ad illam quasi una de stultis locuta es si bona suscepimus de manu Domini quare mala non suscipiamus in omnibus his non peccavit Iob labiis suis 11 igitur audientes tres amici Iob omne malum quod accidisset ei venerunt singuli de loco suo Eliphaz Themanites et Baldad Suites et Sophar Naamathites condixerant enim ut pariter venientes visitarent eum et consolarentur 12 cumque levassent procul oculos suos non cognoverunt eum et exclamantes ploraverunt scissisque vestibus sparserunt pulverem super caput suum in caelum 13 et sederunt cum eo in terram septem diebus et septem noctibus et nemo loquebatur ei verbum videbant enim dolorem esse vehementem 15 post haec aperuit Iob os suum et maledixit diei suo 16 et locutus est 17 pereat dies in qua natus sum et nox in qua dictum est conceptus est homo 18 dies ille vertatur in tenebras non requirat eum Deus desuper et non inlustret lumine 19 obscurent eum tenebrae et umbra mortis occupet eum caligo et involvatur amaritudine 20 noctem illam tenebrosus turbo possideat non conputetur in diebus anni nec numeretur in mensibus 21 sit nox illa solitaria nec laude digna 22 maledicant ei qui maledicunt diei qui parati sunt suscitare Leviathan 23 obtenebrentur stellae caligine eius expectet lucem et non videat nec ortum surgentis aurorae 24 quia non conclusit ostia ventris qui portavit me nec abstulit mala ab oculis meis 25 quare non in vulva mortuus sum egressus ex utero non statim perii 26 quare exceptus genibus cur lactatus uberibus 27 nunc enim dormiens silerem et somno meo requiescerem 28 cum regibus et consulibus terrae qui aedificant sibi solitudines 29 aut cum principibus qui possident aurum et replent domos suas argento 30 aut sicut abortivum absconditum non subsisterem vel qui concepti non viderunt lucem 31 ibi impii cessaverunt a tumultu et ibi requieverunt fessi robore 32 et quondam vincti pariter sine molestia non audierunt vocem exactoris 33 parvus et magnus ibi sunt et servus liber a domino suo 34 quare data est misero lux et vita his qui in amaritudine animae sunt 35 qui expectant mortem et non venit quasi effodientes thesaurum