Joel 1
Joel chapter 1 from the Latin Vulgate
1 Benedicite Anania Azaria Misael Domino laudate et superexaltate eum in saecula Quia eruit nos de inferno et salvos fecit de manu mortis et liberavit nos de medio ardentis flammae et de medio ignis eruit nos 2 Confitemini Domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius 3 Benedicite omnes religiosi Domino Deo deorum laudate et confitemini ei quia in omnia saecula misericordia eius 4 Tunc Nabuchodonosor rex obstupuit et surrexit propere et ait optimatibus suis Nonne tres viros misimus in medium ignis compeditos Qui respondentes regi dixerunt Vere rex 5 Respondit et ait Ecce ego video quattuor viros solutos et ambulantes in medio ignis et nihil corruptionis in eis est et species quarti similis filio Dei 6 Tunc accessit Nabuchodonosor ad ostium fornacis ignis ardentis et ait Sidrach Misach et Abdenago servi Dei excelsi egredimini et venite Statimque egressi sunt Sidrach Misach et Abdenago de medio ignis 7 Et congregati satrapae et magistratus et iudices et potentes regis contemplabantur viros illos quoniam nihil potestatis habuisset ignis in corporibus eorum et capillus capitis eorum non esset adustus et sarabala eorum non fuissent immutata et odor ignis non transisset per eos 8 Et erumpens Nabuchodonosor ait Benedictus Deus eorum Sidrach videlicet Misach et Abdenago qui misit angelum suum et eruit servos suos qui crediderunt in eum et verbum regis immutaverunt et tradiderunt corpora sua ne servirent et ne adorarent omnem deum excepto Deo suo 9 A me ergo positum est hoc decretum ut omnis populus tribus et lingua quaecumque locuta fuerit blasphemiam contra Deum Sidrach Misach et Abdenago dispereat et domus eius vastetur neque enim est alius Deus qui possit ita salvare 10 Tunc rex promovit Sidrach Misach et Abdenago in provincia Babylonis 11 NABUCHODONOSOR rex omnibus populis gentibus et linguis qui habitant in universa terra pax vobis multiplicetur 12 Signa et mirabilia fecit apud me Deus excelsus Placuit ergo mihi praedicare 13 signa eius quia magna sunt et mirabilia eius quia fortia et regnum eius regnum sempiternum et potestas eius in generationem et generationem 15 Ego Nabuchodonosor quietus eram in domo mea et florens in palatio meo 16 somnium vidi quod perterruit me et cogitationes meae in strato meo et visiones capitis mei conturbaverunt me 17 Et per me propositum est decretum ut introducerentur in conspectu meo cuncti sapientes Babylonis et ut solutionem somnii indicarent mihi 18 Tunc ingrediebantur arioli magi Chaldaei et aruspices et somnium narravi in conspectu eorum et solutionem eius non indicaverunt mihi 19 donec collega ingressus est in conspectu meo Daniel cui nomen Baltassar secundum nomen Dei mei qui habet spiritum deorum sanctorum in semetipso et somnium coram ipso locutus sum 20 Baltassar princeps ariolorum quoniam ego scio quod spiritum sanctorum deorum habeas in te et omne sacramentum non est impossibile tibi visiones somniorum meorum quas vidi et solutionem earum narra