John 1
John chapter 1 from the Latin Vulgate
1 omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil quod factum est 2 in ipso vita erat et vita erat lux hominum 3 et lux in tenebris lucet et tenebrae eam non conprehenderunt 4 fuit homo missus a Deo cui nomen erat Iohannes 5 hic venit in testimonium ut testimonium perhiberet de lumine ut omnes crederent per illum 6 non erat ille lux sed ut testimonium perhiberet de lumine 7 erat lux vera quae inluminat omnem hominem venientem in mundum 8 in mundo erat et mundus per ipsum factus est et mundus eum non cognovit 9 in propria venit et sui eum non receperunt 10 quotquot autem receperunt eum dedit eis potestatem filios Dei fieri his qui credunt in nomine eius 11 qui non ex sanguinibus neque ex voluntate carnis neque ex voluntate viri sed ex Deo nati sunt 12 et Verbum caro factum est et habitavit in nobis et vidimus gloriam eius gloriam quasi unigeniti a Patre plenum gratiae et veritatis 13 Iohannes testimonium perhibet de ipso et clamat dicens hic erat quem dixi vobis qui post me venturus est ante me factus est quia prior me erat 14 et de plenitudine eius nos omnes accepimus et gratiam pro gratia 15 quia lex per Mosen data est gratia et veritas per Iesum Christum facta est 16 Deum nemo vidit umquam unigenitus Filius qui est in sinu Patris ipse enarravit 17 et hoc est testimonium Iohannis quando miserunt Iudaei ab Hierosolymis sacerdotes et Levitas ad eum ut interrogarent eum tu quis es 18 et confessus est et non negavit et confessus est quia non sum ego Christus 19 et interrogaverunt eum quid ergo Helias es tu et dicit non sum propheta es tu et respondit non 20 dixerunt ergo ei quis es ut responsum demus his qui miserunt nos quid dicis de te ipso 21 ait ego vox clamantis in deserto dirigite viam Domini sicut dixit Esaias propheta 22 et qui missi fuerant erant ex Pharisaeis 23 et interrogaverunt eum et dixerunt ei quid ergo baptizas si tu non es Christus neque Helias neque propheta 24 respondit eis Iohannes dicens ego baptizo in aqua medius autem vestrum stetit quem vos non scitis 25 ipse est qui post me venturus est qui ante me factus est cuius ego non sum dignus ut solvam eius corrigiam calciamenti 26 haec in Bethania facta sunt trans Iordanen ubi erat Iohannes baptizans 27 altera die videt Iohannes Iesum venientem ad se et ait ecce agnus Dei qui tollit peccatum mundi 28 hic est de quo dixi post me venit vir qui ante me factus est quia prior me erat 29 et ego nesciebam eum sed ut manifestaretur Israhel propterea veni ego in aqua baptizans 30 et testimonium perhibuit Iohannes dicens quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam de caelo et mansit super eum 31 et ego nesciebam eum sed qui misit me baptizare in aqua ille mihi dixit super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum hic est qui baptizat in Spiritu Sancto 32 et ego vidi et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei 33 altera die iterum stabat Iohannes et ex discipulis eius duo 34 et respiciens Iesum ambulantem dicit ecce agnus Dei 35 et audierunt eum duo discipuli loquentem et secuti sunt Iesum 36 conversus autem Iesus et videns eos sequentes dicit eis quid quaeritis qui dixerunt ei rabbi quod dicitur interpretatum magister ubi habitas 37 dicit eis venite et videte venerunt et viderunt ubi maneret et apud eum manserunt die illo hora autem erat quasi decima 38 erat autem Andreas frater Simonis Petri unus ex duobus qui audierant ab Iohanne et secuti fuerant eum 39 invenit hic primum fratrem suum Simonem et dicit ei invenimus Messiam quod est interpretatum Christus 40 et adduxit eum ad Iesum intuitus autem eum Iesus dixit tu es Simon filius Iohanna tu vocaberis Cephas quod interpretatur Petrus 41 in crastinum voluit exire in Galilaeam et invenit Philippum et dicit ei Iesus sequere me 42 erat autem Philippus a Bethsaida civitate Andreae et Petri 43 invenit Philippus Nathanahel et dicit ei quem scripsit Moses in lege et prophetae invenimus Iesum filium Ioseph a Nazareth 44 et dixit ei Nathanahel a Nazareth potest aliquid boni esse dicit ei Philippus veni et vide 45 vidit Iesus Nathanahel venientem ad se et dicit de eo ecce vere Israhelita in quo dolus non est 46 dicit ei Nathanahel unde me nosti respondit Iesus et dixit ei priusquam te Philippus vocaret cum esses sub ficu vidi te 47 respondit ei Nathanahel et ait rabbi tu es Filius Dei tu es rex Israhel 48 respondit Iesus et dixit ei quia dixi tibi vidi te sub ficu credis maius his videbis 49 et dicit ei amen amen dico vobis videbitis caelum apertum et angelos Dei ascendentes et descendentes supra Filium hominis 51 et die tertio nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae et erat mater Iesu ibi