John 10

John chapter 10 from the Latin Vulgate

1 qui autem intrat per ostium pastor est ovium 2 huic ostiarius aperit et oves vocem eius audiunt et proprias oves vocat nominatim et educit eas 3 et cum proprias oves emiserit ante eas vadit et oves illum sequuntur quia sciunt vocem eius 4 alienum autem non sequuntur sed fugient ab eo quia non noverunt vocem alienorum 5 hoc proverbium dixit eis Iesus illi autem non cognoverunt quid loqueretur eis 6 dixit ergo eis iterum Iesus amen amen dico vobis quia ego sum ostium ovium 7 omnes quotquot venerunt fures sunt et latrones sed non audierunt eos oves 8 ego sum ostium per me si quis introierit salvabitur et ingredietur et egredietur et pascua inveniet 9 fur non venit nisi ut furetur et mactet et perdat ego veni ut vitam habeant et abundantius habeant 10 ego sum pastor bonus bonus pastor animam suam dat pro ovibus 11 mercennarius et qui non est pastor cuius non sunt oves propriae videt lupum venientem et dimittit oves et fugit et lupus rapit et dispergit oves 12 mercennarius autem fugit quia mercennarius est et non pertinet ad eum de ovibus 13 ego sum pastor bonus et cognosco meas et cognoscunt me meae 14 sicut novit me Pater et ego agnosco Patrem et animam meam pono pro ovibus 15 et alias oves habeo quae non sunt ex hoc ovili et illas oportet me adducere et vocem meam audient et fiet unum ovile unus pastor 16 propterea me Pater diligit quia ego pono animam meam ut iterum sumam eam 17 nemo tollit eam a me sed ego pono eam a me ipso potestatem habeo ponendi eam et potestatem habeo iterum sumendi eam hoc mandatum accepi a Patre meo 18 dissensio iterum facta est inter Iudaeos propter sermones hos 19 dicebant autem multi ex ipsis daemonium habet et insanit quid eum auditis 20 alii dicebant haec verba non sunt daemonium habentis numquid daemonium potest caecorum oculos aperire 21 facta sunt autem encenia in Hierosolymis et hiemps erat 22 et ambulabat Iesus in templo in porticu Salomonis 23 circumdederunt ergo eum Iudaei et dicebant ei quousque animam nostram tollis si tu es Christus dic nobis palam 24 respondit eis Iesus loquor vobis et non creditis opera quae ego facio in nomine Patris mei haec testimonium perhibent de me 25 sed vos non creditis quia non estis ex ovibus meis 26 oves meae vocem meam audiunt et ego cognosco eas et sequuntur me 27 et ego vitam aeternam do eis et non peribunt in aeternum et non rapiet eas quisquam de manu mea 28 Pater meus quod dedit mihi maius omnibus est et nemo potest rapere de manu Patris mei 29 ego et Pater unum sumus 30 sustulerunt lapides Iudaei ut lapidarent eum 31 respondit eis Iesus multa opera bona ostendi vobis ex Patre meo propter quod eorum opus me lapidatis 32 responderunt ei Iudaei de bono opere non lapidamus te sed de blasphemia et quia tu homo cum sis facis te ipsum Deum 33 respondit eis Iesus nonne scriptum est in lege vestra quia ego dixi dii estis 34 si illos dixit deos ad quos sermo Dei factus est et non potest solvi scriptura 35 quem Pater sanctificavit et misit in mundum vos dicitis quia blasphemas quia dixi Filius Dei sum 36 si non facio opera Patris mei nolite credere mihi 37 si autem facio et si mihi non vultis credere operibus credite ut cognoscatis et credatis quia in me est Pater et ego in Patre 38 quaerebant ergo eum prendere et exivit de manibus eorum 39 et abiit iterum trans Iordanen in eum locum ubi erat Iohannes baptizans primum et mansit illic 40 et multi venerunt ad eum et dicebant quia Iohannes quidem signum fecit nullum 41 omnia autem quaecumque dixit Iohannes de hoc vera erant et multi crediderunt in eum